- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
425

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Duodecimus. De structuris aquilonaribus - Cap. XIX. De portubus per signa littoralia petendis - Cap. XX. Adhuc de origine Succini, vel Ambræ, superius non notatum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XII.         425

vt naves his obstantibus, nunquam dirigi poterunt in tutas stationes, præsertim temporeNavigatio hyemalis lucrosa sed periculosa.
densarum tenebrarum decrescentis autumni, & hyemis, quando negotiatores
ob classes hostiles frequentius quam commodius, causa ingentissimi quæstus & lucri
navigare consueverunt: & ob hanc rationem communibus mercatorum expensis continuoLucernæ continuæ in turribus portuum.
hæc luminaria nautis intrare volentibus, super portuum turres incenduntur.
Sed rursus cavere solent, ne navis aliquam hostilis e sublimiori culmine mali, vel antennæ,
pro insidiis instruendis ardentes habens lucernas, latitet obliquo latere dextrorsum, Insidiæ piratarum cavendæ.
vel levorsum extra communem viam. Verum his, & similibus occurrentibus
malis, periti fidelesque nautæ ex industria, & experientia, virtute adhærentis arenæ, Profunditas maris bolide investigatur.
bolide in profundum dimissa, cognoscere possunt, & an prope, vel procul petendus
sit portus, vt aliorsum insidias fugiendo declinent. Præterea cernuntur ingentia dolia,
intus & foris picata, ferreis caten is, & anchoris in profundo ligata, quæ diurnoDolia picata natantia introitum monstrant.
tempore, vel hyemali plenilunio trepidantibus nautis securum ingressum ostendere
solent, quemadmodum in portubus Venetorum cuneatis lignorum, vel saxorum
turriculis demonstratur. Veruntamen post sævas tempestates novos semper introitusPortus Venetorum.
anxie scrutari coguntur, quemadmodum Romani in hostiis Tyberinis, vel potius
aliunde adnavigantes, ne forte affluxus & refluxus maris, ac Tyberis ore obstructo, Hostia Tyberia.
aliquando limo saxoque congestis, vel innavigabilem, vel periculosum, autRomani notent periculum, et caveant in tpere.
flexuosum efficiat portum. Quomodo autem id fieri credatur, supraallegatus Strabo
capite hujus libri XV. in verbo Sarbonicus lacus, ostendit.
illustration placeholder

Adhuc de origine Succini, vel Ambræ, superius non notatum.

CAP. XX.

                                        DE Succino, seu ambra, & eius origine, ac quæstuosa collectione, Natura & origo succini, seu ambræ.
                                        licet multi graves autores minime conveniant, tamen
                                        eius naturam verius quam alii, Cassiodorus lib. V.
                                        Epistolarum cap. II. Hæstis scribens, attigisse videntur. Ait
                                        enim: Hæc quodam Cornelio scribente, legitur in interioribus
                                        insulis Oceani ex arboris succo defluens, vnde & Succinum
                                        dicitur, paulatim solis ardore coalescere: fit enim
                                        sudatile metallum teneritudo perspicua, modo croceo coloreMetallum sudatile.
                                        rubens, modo flammea claritate pinguescens, vt cum
in maris fuerit delapsa confinio, æstu alternante purgata, littoribus tradantur exposita.
Hæc ille dicit, videlicet ex arboris succo, nimirum abietis, vel pini, vel vtriusqueVermes diverst succino incorporantur.
succinum nasci, vt defluens viscosa tenacitate sibi quodcunque obvium, vt sunt
ranunculæ, araneæ, vespæ, formicæ, vel vermes, sibi incorporet, atque diverso coloreColor variatur in ambra.
decoret. Immo eiusdem autoris opinioni superanddendum erit, apud pictores
vix coloribus res ita depingi posse, sicuti natura colorem variavit in ambra, seuSuccinum vnde venit.
succino, arte peritorum artificum elaborato. Ex Sueticis, Finlandicis, ac Estonicis
littoribus succinum indeficiens perpetuo venit in Prussiam, & inde in remotioresPrussia.
regiones effertur, sed præcipue e Prussiæ emporio Gedanensi. Talisque ambra, seuGedanum.
succinum, omnium colorum capax est, & vermiculorum. Nec solum in littoreSuccinum a Prussia portatur in remotas regiones.
hoc marino post diras tempestates colligitur, sed & duobus, tribusue milliaribus ab
mari in agris vomeribus exaratis. Sed hoc quod quasi atra flamma resplendet, semper
ad ornatum plebeiarum fœminarum venundatur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0511.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free