- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
443

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XVI. De variis modis formandi panes - Cap. XVII. Adhuc de aliis modis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIII.         443

ferri laminas, magnitudine ac latitudine clypei militaris, in modum tripodum fabricatas,
comportant: igneque lento sub vnaquaque lamina instructo, continueque nutrito,
pastam e farinam hordei, fabarum, vel pisorum rotundis fustibus, seu baculis, Modus formandi panes durabiliores.
instar subtilissimæ papyri, ad capacitatem ferreæ laminæ seorsum in tabulis extensam,
celerrima alternatione in gyro sedentes superimponunt, citissimeque (instar
chartarum in prælo ) ob tenuitatem, excoctum panem, &: ereptum, in ordine reponunt,
certum cumulum in altum elevatum gravitate saxorum deprimentes, vt vixCumulus panum.
ferro, minus dente corrosivi animalis cumulus ille infringi, vel conteri possit: sicque,
si visum fuerit parentibus, modo sub tecto ( ob imbrem, & nivem ) permaneat, durare
poterit ad XVI. XX. vel plures annos: idque efficit frigida natura regionis, &Panis durat 20 vel pluribus annis.
aqua Martialis, seu vernalis: qua, arte fœminarum conficitur pasta, prout in simili
inferius de confectione cervisiæ peramplius ostendetur.

Adhuc de aliis modis.

CAP. XVII.

                                        PRæTEREA in domibus magnatum Vestrogothorum
                                        mos est, e siliginea farinam, quasi nive purgata, panem conficereFarina siliginrea.
                                        orbiculari forma, sed latum, & minutum. Demum
                                        majores instar clypei militaris, densos, & rotundos: quosPanis vento induratur vt saxum.
                                        laterali foramine relicto, in hasta, vt aëre indurescant, appendunt,
                                        palato fortium hominum plurimum gratos. In
                                        mollitiem tamen aqua respersi, atque camino parumper immissi, Panis cito mollescit.
                                        repente mutantur. Similisque fere mos est omnibus
                                        Ostrogothis, qui tritici copia abundantius provisi, panes
latissimos croco linitos, in ampla, sed rotunda forma conficiunt, ac honoratis hospitibus
apponunt, liberaliterque eisdem itinerantibus, vt in vehiculis hyemalibus eos
secum pro solatio deferant, velut munus pergratum elargiuntur. Ordinaria tamen
triticei panis forma, est vtroque sine cuneata: nunquam tamen panis pondere, sedPanis sine pondere venditur.
æstimantione vendendus habetur. Est & alia forma rotunditate, densitate, & longitudine
pueri quinquennalis: qui natalitiis Christi diebus dono omnibus, etiam ignotissimisPanis natalitius gratis datur.
hominibus, cum aliis delitiis gratis, & amore tantæ festivitatis vbique
communicatur. Est & alia mediocris forma, instar capitis pueruli, siligineæ frugis,
oboli vnius pretii: qui alibi vix asse quadruplici venundari possit. Est præterea panis
melle & farinam, adjuncto pipere confectus: quo viatores hyberno tempore frequentiusPanis conditus.
vescuntur. Deinde alius panis lacte, butyro, ovis, atque zinzibere confectus,
languentibus ( vix cognita morbi causa )præstari solet. Est & alius pro vsu nautarum,
& longa obsidione clauforum, biscoctus panis: in quo vetustateBiscoctus.
immmente, albissimi vermes ( non tamen noxii ) passimVermes albissimi.
generantur, maxime reposito in humido loco: de
quo superius satis dictum est, de castrensi
obsidione fortissime
observanda.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0529.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free