& apud Gothos, præsertim Meridionales, quidam potus Mulsum appellarum, ex | Mulsum. |
cervisia, & melle, ac myrto: qui quarta parte in sua appositione assumitur, id est, |
quatuor partes cervisiæ, & quarta pars myrti: & decoquitur hæc compositio igne forti, |
per vnam horam, vel duas, donec mel fuerit despumatum: & tandem superposita |
sece cooperitur, & cooperta manet vno integro & dimidio die, & exit potus | Potus fortissimus. |
fortissimus: qui sicuti antiquum hydromel, aut medo, crateri, aut cyatho impletus, |
præ fortitudine radios mittit scintillantes, velut candens ferrum. Eo liquore | Radii guttatim præ nimia fortitudine ascendunt. |
gens illa frequentius vtitur in nuptialibus festis, & honorabilium amicorum, ac |
hospitum receptione. Neque in hoc solo potu, sed fortissima cervisia semper abundant: |
licet mulsum hoc mellis adulteratione artificiosa sit excogitatum, prout & aliorum |
cura semper ascendit, vel serpit in diversorum fructuum musto conficiendo: |
quod opus ingenii est, & non naturæ. Vinum tamen omnibus his præfero in sua | Vinum bonum eligibilius. |
nativa terra, vbi genti suæ redditur proportionatum &c. |
|
|
|
De præparatione hordei, & aliarum frugum, pro |
cervisia decoquenda. |
|
CAP. XXVI. |
|
QVIA inter præcipuos rerum naturalium scrutatores, & scriptores, |
maxime in his, quæ ad salubriorem hominis victum | Hippocratis censura de bonitate hordeacei potus. |
pertinent, Hippocrates videtur habere de hordaceo potum rationem, |
& censuram meliorem, prout in libris eius desuper |
confectis, clarissime demonstratur: propterea magnam vim |
facit de natura hordei, & eius potione (cui multa, variaque |
imponit nomina ) quod omnibus annonis, seu frugibus sanior, |
& vtilior sit, vbi eius vsus habetur pro optimo potum | Modus Hippocrati ignotus. |
decoquendo. Nec tamen modum ob inexperientiam regionum |
exprimere potuit, qualis saltem generaliter in conficienda cervisia reservatur. |
Quocirca quibus placet, offeratur is modus Septentrionalium incolarum: qui decocturi |
cervisiam, quanto electius hordeum invenerint, & diligentius præparaverint | Modus conficiendi cervisiam. |
tanto saniorem exinde potum non dubitant eventurum. Sicque præparant, juxta |
exigentiam familiæ majoris vel minoris, publicæ vel privatæ domus: Eligunt pavimentum |
|