- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
455

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXXIII. De voluntaria suffocatione Regis Hundingi in medone, vel hydromele

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIII.         455


illustration placeholder

De voluntaria suffocatione Regis Hundingi in medone,

vel hydromele.


CAP. XXXIII.

PRÆMISSIS omnibus de vino, medone, hydromele, mulso, & cervisia,
in virtute accommendatione adductis, nonnihil addendum occurrit,
quod ostendere possit, quam infelicissimi sunt numerandi, qui talibus Dei &
naturæ concessis donis, legitime non vtuntur. Quocirca adducendus est hic casus
duorum Regum Aquilonarium, Suetiæ scilicet, & Daniæ: quorum pactis adeo inviolabilisReges duo insensati.
quondam pax firmata erat, vt in vltimum vsque finem mutua amicitia pactum
confirmarent: nec aures, aut animum illis accommodaturi essent, qui inter ipsos fœdera
rumpere, odia ferere, concordiam labefactare molirentur: sed alter alterius commoda,
honorem quietem, dignitatem, autoritatem defendere, & ampliare curaret,
prout in historiis suis charissimus frater & antecessor meus, Io. ArchiepiscopusLib. 2. cap 14.
Vpsalensis ostendit. Accidit tandem falsam famam circumferri, quod HadingusHadingus Rex Daniæ.
Daniæ Rex insidiis generi sui Gutthormi ( cui pridem sororem suam Vlvildam
matrimonio conjunxerat ) impetitus corruisset. Qua fama allata, Hundingus statuitHundingus rex Suetiæ.
suam fidem Regiam ita declarare, vt omnis posteritas intellectura esset, plus ipsam
valuisse, quam vitam. Proinde convocata totius regni nobilitate, convivium
magnificum, tanquam mortuo amico parentaturus, instruxit: & ne quicquam Regiæ
magnificentiæ deesse viderentur, jussus a Rege promus condus dolium ingentisPromus condus.
magnitudinis cereali, sive melleo potu repletum, aulæ in medio collocavit. IpseMinisterium pietatis.
Rex pincernæ officio pocula circumferens, pietatis ministerium implere putabatur:
satagebat enim omnibus modis ostendere, quod non tam propter amici casum, quam
ob servandam præstitam fidem, lætus & gaudens in fata concederet. Igitur postquam
omnes ebrietate suffusos advertisset, seipsum in dolium dulcissimi liquoris præcipitans, Rex dulciter mortuus.
ostendere videbatur, illud mortis genus dulcius existimari debere, quod pro amicitia
& fide susceptum, gloriam laudemque mereretur immortalem. Quo cognito, Hadingus
cogitabat quo genere mortis majorem, vel parem fidelissimo amico gratiam
relerre posset, ( quanquam difficile crederet tam eximiam virtutem pari virtute,
aut amicitia superari posse ) non coram satrapis, & proceribus suis, sed toto populoRex alter voluntarie suspesus.
inspectante, sese (ne perfidia notaretur ) laqueo suspendi permisit: vt omnibus
compertissimum fieret, ipsum plus promissam fidem, quam caducam vitam, &
tandem necessario perituram existimasse. Affirmat Albertus Crantzius hanc duorumMors ridicula.
Regum mortem perquam ridiculam fuisse: at ego eam parem puto præcipue virtuti
magnorum Græciæ, & Latii principum, qui voluntariam in mortem, ne fidem
promissam violarent, se tradiderunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0541.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free