Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXXIIII. De indiscreta familiaritate Principum erga contubernales, aut seruos
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
OCCVRRIT deinde alius ea sus, justiori forsitan censura | |
ridendus, ac damnandus. Gothi in primæva patria | |
Fliolmus rex. | Regem habebant, Fliolmum nomine: cujus virtutes paucæ, |
Virtutes paucæ, vitia multa. | vitia vero multa numerabantur: inter quæ primum locum |
habuit nimia familiaritas apud suos servos: propter | |
Familiaritas nimia. | quam Augustus Cæsar Iulium avunculum, teste Eutropio, |
acriter arguebat, quod milites, commilitones novo blandoque | |
more appellasset: quando enim affectabat charior fieri, | |
autoritatem Principis emollivit. Fliolmus vero milites | |
Combibulones. | suos indulgentius, quam prudentius tractans, non solum commilitones, sed combibulones |
Saturnalia festa. | suos effecit, quotidianoque convictu ad exemplum Saturnalium festorum |
( quæ servos dominis in mensa coæquans) vna cum eis comedere, & in longam | |
noctem potare, vtile honestumque putavit: quod nimirum sub termino vitæ suæ expertus | |
est, vt honestate vacuum, ita neque vllam vtilitatem afferre potuisse. Cum enim | |
solito, & turpi more noctem cum eis potando deduceret, ab ipsis ebrietate suffusis, | |
in ingens dolium cereali liquore repletum, quod pro explenda bibacium gula, aulæ | |
Rex suffocatus interiit. | in medio collocatum erat, per ludibrium præcipitatus interiit, relicto ad posteros |
Principes exemplo, ac documento, quod quamvis fideles servi diligendi, juvandi, | |
promovendique sint: attamen a nimia familiaritate, quæ contemptum parit )prudentius | |
cœrcendi: ne vetus proverbium, Ne quid nimis, frustra scriptum videatur. | |
Quocirca Reges & Principes attendant, ne vlli se tam familiares vnquam præbeant, | |
quin possint, si opus fuerit, est sine periculo adhibita ratione succenfere, aut sine | |
rerum mutatione, sua securitate gaudere: immo cum amicis, & familiaribus | |
ita versandum fore, vt cogitemus eosdem aliquando inimicos | |
nobis fieri posse. Præterea attendenda | |
sententia est, | |
Nulli te facias nimis sodalem, | |
Gaudebis minus & minus dolebis. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>