- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
477

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. IIII. De rigore pudicitiæ, & armorum interpretatione - Cap. V. De ritu Regalium nuptiarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIIII.         477


De rigore pudicitiæ, de armorum interpretatione.


CAP. IIII.

                                        MIRA etiam est, & pertinax Aquilonarium fœminarum suæ
                                        pudicitiæ custodia, vt etiam admisso honesto conjugio certisCustodia pudicitiæ.
                                        temponbus refrenent amplexus, ea scilicet constantia, vt
                                        in toro interpositione districti gladii mutuum sibi coarctent
                                        congressum, veluti Saxo de quandam Thira Regis Angliæ filiaThira.
                                        meminit, & insuper de singulari castitate multarum virginum
                                        illius ævi, prout & superius in finalibus capitulis lib.
                                        V, dedaclabatur. Nuptæ tamen a maritis obtinent dotem, Dos datur a maritis.
                                        veluti hæc Thira regnum Daniæ, teste eodem Saxone in vita
Gormonis Impii. Sed quomodo hæc possessio exigui temporis fieri potuerit, ipse
autor declarat. Dos quidem a marito offertur, sed non ad muliebres delicias, aut novæDos ad quid datur.
nuptæ comptum, vel fastum: vt signisicatione intervenientium armorum in nuptiisHasta.
declararetur, que ( sicuti in hasta, quæ signat prima veterum connubia olim fuisse violentaConnubia prima e raptu.
e raptu) etiam vxores fortibus & bellicosis conjunctæ, severum & minime effœminatum,
sed virilem cultum magna operando probarent. Nam & hastam IunoniHasta Iunoni consecrata.
consecratam esse veteres Romani existimabant, & eius statuæ vt plurimum hastæ
innixæ cernuntur. Hasta etiam significat nuptias olim ferro diremptas: framea vero, Framea.
& scutum, vt fœminæ meminisse debeant ex illustri, seu nobili stirpe ( vt eam communiterScutum.
cum marito defendant ) prodiisse. Hisque consummatis cum pactione dotis, Hasta proiicitur extra fenestra.
hasta solenni ritu eiicitur extra fenestram palatii nuptialis, in signum mutui fœderis, &
perpetuæ coliabitationis. Forma deinde honesta, & morum probitate mulier, a viro diligitur,
& virtute progrediens, amabilior retinetur: quo plerunque evenire solet, vt taliumEventus optimus conjugiorum.
conjugali amore & consortio, inextricabiles bellorum lites, & livores, rapinæ,
cædes, & denique infinita mala citius excidantur, atque ad pacem redigantur, quam simultorumVna fœmina nubens infinitam strage avertit.
millium strage dubio Marte, & certo incommodo decernerentur: & hinc
emergit pax stabilis, pretiosior cunctis opibus, quemadmodum in nova historia Gothorum
Sueonumque, charissimus frater & antecessor Io. Magnus Archiepiscopus Vpsalensis
de S. Olao Rege Norvegiæ, & filia Olai Scotkonung Regis Gothorum &
Sueonum, provide factum fuisse testatur.

De ritu Regalium nuptiarum.

CAP. V.

QVIBVS autem pompis, & ritibus Regales nuptiæ in Septentrionalibus regnisRegna Aquilonaria distincta.
fieri soleant, cum distincta sint regna, Daniæ scilicet, & Norvegiæ a Sueonibus,
& Gothis, ne magnificentiæ cuiquam earum regionum honoris amplitudinem Principes invitantur ad nuptias.
denegasse videar, satis solide asseri potest, eas nuptias insigni celebritate per
multos laudabilesque ritus, ac inæstimabiles sumptus, invitatis cunctis vtriusque sexus
suarum, vel vicinarum regionum principibus, fokre sieri. Insuperque Rex, Reginaque, si
adsit, ab Archiepiscopo, & Episcopis sanctæ Sedis Apostolicæ communione habentibus,
Dei invocata benedictione, in singulis regnis prædictis præsenti communitate
coronetur, atque sceptro, pomo, & gladio insigniatur, quemadmodum in Catholicis regnis, Insignia regum.
& Regibus, ab introducto Christianismo laudabiliter fuerat observatum, donecPræsumptio detestabilis hæreticorum.
ab infamibus hæreticis, & Lutheranis aliter in Dania persuadebatur faciendum, maxime
a Bugenhagio Pomerano, scilicet que æque sanctum, & honestum esset, more raparum
Regem inungi abdomine coquinario, veluti oleo benedictionis: quo Dei præcepto
vnctus est mansuætissimus David, & alii fortissimi ac excellenstissimi viri, gloriosaDavid vnctus est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0563.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free