- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
478

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. V. De ritu Regalium nuptiarum - Cap. VI. De benedictione Catholicorum Regum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

478        DE CONDI. AQVIL. PO.

memoria, perennique laude dignissimi, quemadmodum scriptura sacram in Ecclesiastic
Viri heroici. meminit de heroicis viris: quorum virtutes, & honores ardentius Reges imitari condecet,
quam crudelium hæreticorum, & apostatarum, qui vti degeneres, pusillanimes,
ac spurci sunt: ita & in terra scripti perpetuam merentur cum sequacibus suis ignominiam,
& confusionem: horum etenim memoria sine honore manebit ævo sempiterno.

De benedietione Catholicorum Regum.

CAP. VI.

Benedictio Regis catholici. CATHOLICO ritu in populo fideli regnaturus, multis & magnis bene
vt Deo acceptior, & populo vtilior, ac sibiipsi securior fiat,
repleri solet. Sed in primis sponte per sancta Dei Evangelia jurat, & coram
Deo, & angelis eius promittit, vt legem, justitiam, & pacem Ecclesiæ Dei, populoque
sibi subjecto cum observatione jurium, & privilegiorum, ac omnium bonorum
Virtutes sanctissimæ. custodiat: & hinc benedictionem Ecclesiæ postulat, & illi tribuitur, vt in donis gratiarum
multiplicetur, dextera potentiæ Dei vbique circundetur, & protegatur: vt
Abrahæ fidelitate, Mosis mansuætudine, David humilitate, Salomonis sapientia decoratus,
Oleum. Deo in omnibus complaceat, juste incedat, in hostes Crucis Christi fideliter
Dona invisibilia. triumphet, & optabilem pacem in omnibus servet. Deinde visibili oleo, sanctissimi
verbis benedicto, inungitur, vt dona invisibilia percipere, & temporali regno justis
moderationibus executo, eternaliter cum Deo, Regum omnium Rege, glorietur.
Qualitates boni Regis. Insuper orat Ecclesia, vt efficacia illius sacræ vnctionis principatus sit super humerum
eius atque vt sit justus, fortis, fidelis: pro viduis, & indefessus regni, & populi gubernator,
Gladius. infidelium expugnator, justitiæ cultor, Ecclesiæ sanctæ, & fidei Christianæ defensor,
ad decus & laudem gloriosi nominis Dei. Demum virtute Dei dato gladio ad
vindictam malorum, & laudem bonorum, vt in hoc æquitatem exerceat, iniquitatem
destruat, & sanctam Dei Ecclesiam, eiusque fideles propugnet, ac protegat, atque falsos
Triumphus virtutum. Christianos disperdat, viduas & pupillos clementer adjuvet, & desendat, desolata restauret,
& ea conservet, quatenus in hoc virtutum triumpho cum mundi salvatore, cujus
Corona. typum gerit, sine fine regnare mereatur. Insuper corona capiti eius imposita: qua
gloria, & honor, ac opus fortitudinis intelligitur, vt participatione ministrorum Ecclesiæ
Christi in omni adversitate defensor adsistat, regnique a Deo dati, & Pontificalis
benedictionis vice Apostolorum, qui per fidem vicerunt regna, omniumque Sanctorum
Athletæ gloriosi. eius regimini commissi, vtilis executor, perspicuusque regnator semper appareat: vt
inter gJoriosos athletas virtutum gemmis ornatus, & præmio æternæ felicitatis coronatus,
Virga seu sceptrum. cum Christo sine fine glorietur. Deinde accepta virga, seu sceptro, intelliget se
obnoxium mulcere pios, terrere probos, errantes reducere, lapsis manum porrigere, superbos
Formai intronizationis regiæ. disperdere, & relevare humiles. Postea intronizato Regi in solio sedenti, dicet
Archiepiscopus, qui eum assistentia Coœpiscoporum introduxit: Sta, & retine amodo
locum tibi a Deo delegatum, per autoritatem omnipotentis Dei, & traditionem
nostram, omnium scilicet Episcoporum, cæterorumque Dei fervorum: & quanto clerum
Rex mediator cleri & populi. sacris altaribus propinquiorem prospicis, tanto ei potentiorem in locis congruis honorem,
inpenclere memineris: quatenus mediator Dei & hominum, te mediatorem cleri
Omnio Archiepiscopi super Regem. & plebis in hoc regni solio confirmet, & secum regnare faciat Iesus Christus. Vltimo
Metropolitanus inter alia orationem super Regem ad Deum facit: Sis ei contra acies
inimicorum lorica, in adversis galea, in prosperis sapientia, in protectione clypeus sempiternus,
et præsta, vt gentes teneant illi fidem, proceres habeant pacem, diligant charitatem,
Reginæ benedicuntur. fugiant cupiditatem, loquantur justitiam, custodiant veritatem, vt semper maneant
tripudiantes, & in pace victores. Reginæ etiam mutatis mutandis, quæ sexui fœmineo
congruunt, plurima e supradictis a Deo reverenter optantur &c.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0564.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free