- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
482

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. IX. De nuptiis plebeiorum - Cap. X. De honestate copulæ coniugalis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

482        DE CONDI. AQVIL. PO.

Curetes per raptum virginum matrimonia contrahunt. absque sponsalibus per raptum virginum saltem contrahunt, paucis hic ostendetur.
Veluti enim Romanæ leges, Principumque placita, has solas legitimas nuptias
esse sanciunt, quæ per sponsalia, dotisque interventionem rite celebrantur: sic hæ nationes
legitima connubia fore, pro gentis consuetudine plane sibi persuasum habent,
dum virgines insciis parentibus infelici auspicio, aut aliis parentum loco constitutis
Penuria mulierum apud Romanos. (haud aliter, quam quondam apud Romanam gentem, cum inter eos penuria mulierum
hominis ætatem duratura magnitudo erat, connubiaque a vicinis populis denegata
essent, quemadmodum Livio placet ) rapiuntur. Quicunque enim paganorum,
sive rusticorum, filius suus vxorem vt ducat in animo habet, agnatos, cognatos,
cæterosque vicinos in vnum convocat, illisque talem isto in pago puellam nubilem versari,
Modus rapiendi virgines. quam rapi, & suo filio in conjugem adduci proponit: hi commodum ad hoc
tempus expectantes, ac tunc armati, equites suo more vnius ad ædes conveniunt,
posteaque ad eam rapiendam proficiscuntur. Puella autem quoad matrimonii contractionem
Puellæ apud Curetes quoad connubia liberaæ. libera, ex insidiis opera exploratorum vbi moretur per eos direpta, plurimum
eiulando opem consanguineorum, amicorumque ad se liberandam implorat:
quod si consanguinei, , vicinique clamorem istum exaudierint, ipso momento armati
adcurrunt, atque pro ea liberanda prælium committunt, vt qui victores ista in pugna
extiterint, his puella cedat.

De honestate copulæ conjugalis.

CAP. X.

                                        NEC ante completam hanc celebritatem mutua carnali copula,
Crimen immane.                                         pacto parentum interveniente, se commiscere solent
                                        conjungendi: quia immane cunctis gentibus crimen apparere
                                        dignoscitur, si ante sponsalia sacra stupri illecebris virgo
                                        temeratur: immo summopere cavent puellæ, ne copulam
                                        anticipent, quia perpetuam cum prole sic suscepta infamiam
Infamia perpetua.                                         luent, prout infra de illegitimis ostendetur. Est &
                                        alia ratio continentiæ, quod die desponsationis suæ coronata
Ratio continentiæ                                        diademate imaginis divæ Virginis ( quod dono parochianorum
Pudor inviolatus. pro tali effectu remanet ) incedere valeat inviolato pudore. Præterea
spe bona ducuntur, vt quæcunque sponsa tali diademate amicta fuerit, nunquam ab
fide mariti fœcunditate prolis, & morum honestate confirmata discedet: immo vt
Nupti se refrenant a lascivia. hæc a Deo novi conjuges consequantur, doctrina parentum admoniti, per aliquot
noctes & dies a carnalibus lasciviis sese refrenant: hæcque nuptialia festa vt plurimum
Tempus et loca sponsaliorum jucundiora. circa æstivale solstitium in ædibus frondosis, floribusque dispersis, insigni alacritate,
& tripudiis frequentius fieri consueverunt. Nuptias enim exornant circunstantiæ celebriores,
tempus scilicet anni Iucundius, nativa soli cœlique temperies, pene ad contrahendas
nuptias nata. Hacque ratione plures in amœnis insulis accessu navicularum
Clementia elementorum. fiunt nuptiales festivitates: quia tanta est elementorum clementia, vt sub aperto cœlo
sine ægritudinis incursione dormire valeant æstivo die, nulla existente nocte. Qui
Dona porriguntur nuptæ. vero talibus adsunt nuptiis, vt agnati, cognati, affines, & amici, dona plurima,
videlicet equos, boves, pecora, lectos, pannos, & fruges liberalitet offerunt: vt
iis felicibus auspiciis incipiant, & perficiant lætiorem cohabitationem. Specialibus
Societas indissolubilis. tamen cærimoniis equus, ac bos, & securis traditur: vt sciant se venire ad eum laborem,
periculorumque societatem, quo idem nolle, & velle permanere debeat, donec
vel divortio, si lex vrserit, vel morte solvatur. Sunt & multæ cærimomæ circatori
Hymnus Veni creator spiritus. introitum, vt parochialis sacerdos, si adsit, vel clericus, canat hymnum Veni
creator spiritus, cum invocatione divini auxilii, vt novis conjugibus prospera cuncta desuper

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0568.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free