- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
483

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. X. De honestate copulæ coniugalis - Cap. XI. De casibus incidenter euenientibus

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIIII.         483

desuper elargiantur. Præterea mos est, vt aliquot delicatiora fercula in lecto
sedentibus nuptis exhibeantur, vt iis cum astantibus brevi mora vescantur: tandemque
valedicentibus amicis sua pacem fruuntur. Sequenti tamen die nova nupta crinibusNova nupra crines abscondit
absconsis, affabili incessu convivis argenteos scyphos electiore liquore repletos,
in signum quod materfamilias effecta sit, liberaliter propinat, quemadmodum superius
de projectione hastæ nobilium, & exhibitione dotis dictum est: quam & plebeii
in moneta, vel rebus observant.

De casibus incidenter evenientibus.

CAP. XI.

                                        EVENIT aliquando, vt mulier, nova scilicet nupta, abEventus inopinati.
                                        domo paterna per sponsum (vt præmittitur ) exportata, antequam
                                        habitationem viri attingat, in via moriatur: tunc eo
                                        casu illius corpus reduci solet ad domum paternam, vt ibi
                                        funeralia fiant, vbi nuptiæ, vel sponsalitia festa sunt celebrata.
                                        Hoc idem de viro in itinere moriente. Si vero cohabitatione
                                        stante maritus emoritur, mulieri incumbit cum consilioCautelæ.
                                        proximiorum propinquorum gubernantio infantum, donec
                                        fuerit in viduitate. Exinde altero suscepto viro, retinebit
vestes meliores, ac lectisternia cum tertia parte mobilium rerum: e quibus duæ
partes cum patrimonio filiis relinquuntur. Similiter de rebus mobilibus, & immobilibus
communiter emptis, divisio fieri solet: & ea invita nunquam divendere, Divisio bonorum.
vel alienare mulieris bona, sed meliorare licebit. Mortuo marito mulieri dantur decemMenses 10. ad probandum partum.
menses, vt producto partum adeat hæreditatem cum filio, si ritu Christianorum
fuerit baptizatus. Allegans abortum, probabit testimonio duarum mulierum, & juramento
XII. virorum, & liberabitur a solutione spe partus distractorum. Verum post
decimum mensem natus, hæres secundum gentis rigorem minime fiet: quod singulare
videtur contra jura, quæ XI. XII, ac XIII. mense allegantur pro favore parturientiumIura favorabilia.
mulierum. Si præterea per cognatos defuncti partus, mulieri objectum
fuerit, quod peperit abortivum: tunc ei alleganti fœtum fuisse vivum, & baptizatum, Mulier habet testimonium.
tanquam duorum virorum testimonio statur, & hæres prolis fiet. Mulier a viro
per vim rapta, quadragesima hebdomada postea pariens, proles illa suscipiet hæreditatem. Casus singulares.
Si vir, mulier, & filius in glaciali voragine pariter suffocati fuerint,
proximi consanguinei eorum hæredes fient. Proscriptorum filii in proscriptione
manentes, non hæreditabunt: proscriptione tamen concepti filii parentibus restitutis
hæreditabunt. Ante proscriptionem conceptus filius, vbicunque nascitur, hæreditabit.
Fugitivus maritus rediens domum, furtinique generans prolem, hæc non hæreditabit
patrem: qui si restitutus in patriam non fuerit, eius, & filiorum hæreditatem
capient propinquiores in patriam propria. Si occiditur fœmina a defuncti mariti
consanguineis, propter vsurpandam hæreditatem, sepultaque ea, rumor exit eam esseSepulchrum aparitur pr testimonio.
imprægnatam, aperto sepulchro & vtero, fœtuque vel lineamentis humani corporis
inventis, fœtus hæreditabit patrem, & mater defuncta fœtum, vbiIllicitum est.
vivi puniendi retruduntur: quia nulli licitum est alium occidereIllegitimi.
pro acquirenda hæreditate. Filii adulterini,
incestuosi &c. in nullo hæreditabunt,
etiam si Principis beneficio
fuerint habilitati.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0569.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free