- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
487

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. XV. De adulteris, & pœna eorum - Cap. XVI. Adhuc de eodem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIIII.         487

evadere, quia vilissime. cognoscuntur subjacere fortunæ. Sed hæc deFortuna vilissima.
solicitatoribus affectus alieni, pietas Regis prædicti decrevit. Cæterum in adulteris
omnium rerum amissionis censura procedit. Si superflua libidine etiam ingenuaAmissio omnium bonorum.
superinducta fuerit, jugo servitutis cum filiis suis modis omnibus addicatur vxori,
vt illi juste subdatur, cui pollicitam libidinem credidit posse præponi. Si vero ancillaIngenua.
ad tale flagitium pervenent, ( excepta pœna sanguinis ) matronali subjaceatAncilla.
vltioni, vt illam patiatur judicem, quam formidare debuisset absentem.
illustration placeholder

Adhuc de eodem.

CAP. XVI.

                                        MVLIER adulterans testimonio sex virorum deprehensa, Adultera perdit dotem.
                                        perdit dotem, & quicquid secum tulit in cohabitationem
                                        viri: qui ea suscipiet: immo vitæ vtriusque potestatem
                                        habet, & hæreditatis eorundem vigore municipalium legum
                                        patriæ Gothorum, & Sueonum. Si vero multa contentari
                                        velet, etiam eam ex eisdem municipalibus præscriptam
                                        habet: quam & volens hic pertranseo, licet Regi, Episcopo, Multa Regi, Episcopo, & fisco debetur.
                                        & fisco civitatis pars eius debeatur, cuilibent separatim.
                                        Si pœnam pecuniariam dare nequierit adulter, tunc
duo saxa superius dicta, mulieri humerotenus imponi debent, & ipsa virilibus adulteriAdultera duo saxa collo portabit.
funiculo ligatis, ipsum per plateas civitatis aspicientibus cunctis, pertrahere,
ac demum abjurare civitatem, deinceps non ingrediendam, cogetur. Si vnus conjugum
simile scelus commiserit, eadem pœna partialiter fiat, altero innocuo declarato.
Verum ministro civitatis in talibus servienti, speciale pecuniarium munus, siveMunus pecuniarium.
præmium deputatur. Ne autem hoc solum in gentibus his practicari videatur, simile
apud Plutarchum Problemate centesimo quintodecimo de Cumæis, quomodo
Onobotim, mulierem sic appellatam, in adulterio repertam, in forum deductam, &
saxo impositam, omnibus spectandam proponebant: inde super asinum collocatam, Adultera asino imposita.
& circa vrbem peruectam, in eundem locum restitui oportebat: vnde infamis reddita
est: & ab eo tempore lapis tanquam impurus, & detestabilis vitabatur. PrætereaLapis infamis.
legislatore Tuiscone, prioribus seculis inter alias scelestorum pœnas vna fuit levior, Lex Tuisconis.
vt adulteræ vxori maritus abscissis crinibus nudæ verbera iniiceret, vt refert Cornel. Maritus verberat adulteram.
Tacitus. Crescente tandem portentosæ libidinis lascivia, ne & status matrimomalis
sub vaga libidine, & incerto hærede procederet, inventæ servatæque sunt contraVaga libido.
quoscunque honesti toti transgressores, severissimæ constitutiones: quæ etiam jubent
custodire juvenes viduas, post recentem maritorum obitum, ne forte ob adeundamViduæ juvenes custodiendæ.
hæreditatem, collusionem inveniant cum sceleratis, Quam severæ etiam, & horrendæ
pœnæ contra oppressores virginum positæ sint, non est quod congruat ad præsens
diffusius manifeshrc. Leges enim apertæ sunt, si executioni demandarentur: quod
sanctius & tutius esset, scilicet legibus, & judiciis potius punire flagitium, quam
ferro, & cæde polluere manum. Lynceis tamen oculis circa conjugem, & filias custodiendas
vtatur maritus, ne sic vxoris dissimulando turpitudinem, sit negligens,
vt domi flagitia foveat, & foris incurrat vilissimam opinionem. Abutuntur enim
fœminæ mariti patientia, donec visa impunitate peccandi, portentosæ libidinis suæ,
multitudinem excipiant testem, & infame nomen. A Deo ergo
suppliciter petere oportebit, ne cuiquam oppressio,
& perpetua infamia fiat.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0573.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free