Genus regale puniendum. | Genus tamen Regale, ob vim stupri, conjurationis in patriam, ac Principem, |
| quando morti condemnatur, submissa purpura, id est, excellentissimo panno |
| rubeo, qui vnquam reperiri poterit, gladio in eminenti loco tabulato detruncatur. |
Patricii. | Ita & Coloniensium mos videtur, quando sæuiunt in magistratum, prout recentiori |
Poloni. | eorum historia fertur. Polonorum nobiles in surto deprehensi, candidissima |
Moschovitæ. | camisia, instar rochetti longa, in furca elevantur. Moschovitarum etiam nobiles |
Finni. | asuro, seu ceruleo, aut cœlestino colore suspenduntur, & Finlandenses eorum |
| vicini in rubro panno. Genera tamen mortis extraordinaria, qualia sunt stellionatus, |
| non inquirunt, nec a crudelibus edocti admittunt, satis credentes puniendis |
Casus quasi omnium legum in municipalibus comprehensus. | mortalibus ea sufficere omnia, quæ in suis municipalibus majorum prudenti censura |
| conscripta leguntur, & servantur. Nec casus in toto corpore Iuris civilis insertus |
| est, cujus compendio sam in eisdem suis municipalibus non habeant resolutionem. |
| Mulieres morti adjudicatas, nunquam suspendunt, sed vivas terra obruunt mortificandas, |
Mulieres nunquam suspendi solent. | exceptis maleficis ( quarum magnus in Aquilone numerus est, vt supra |
| monstratum fuerat ) flamma comburendis, aut ob aliud crimen lapidandis. |
| |
| |
| |
| De temerariis Iudicibus, & eorum pœnis. |
| |
| CAP. XX |
| |
| QVIA Regum, & Principum corda in manu Dei sunt, |
| nescit humana imbecillitas, divina ope semper indiga, |
| aliud sustinendi regiminis remedium inquirere, & inquisitum |
| agnoscere, nisi quod a regentibus bene gubernaturis, |
Iuramenta regum & subditorum. | verax juramentum de servanda justitia exposcat: |
| quale & ipsi subditi per obedientiam syncerissimo animo |
| præstiterunt, & præstitum servant ; vt cum subditorum ob |
| injustum & crudele regimen, tumultum & rebellionem, |
| imminere non timeant, saltem Dei vlciscentis potentiam |
| (quam |
| |