Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. XX. De temerariis Iudicibus, & eorum pœnis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
( quam evadere nequeunt ) expavescant: quod quidem attendentes, optime regunt, | Superbia impotens. |
& judicant. Quidam vero impotenti superbia in tantam crudelitatem, & injustitiam | |
erumpunt, vt mitius feras, quam subditos homines, alioqui obedientes, pertractent, | |
nulla, vel levissima causa audita, aut recto dictamine legis accepto: sed sui | Iudicium temerarium perniciosum. |
capitis furore subditis his quando, & quomodo volunt, sine quavis æquitate mortem | |
infligunt. De quorum numero, etsi plures in Septentrionem reperti sunt, & forsitan | |
adhuc reperiuntur: tamen vnum, aut alterum adjunxisse sat est, qui recentioribus | |
annis horrendum spectaculum ad posteros, ne inique judicent, aut opprimant | |
innocentes. suo fato transmisere. Erat apud Vestrogothos vir eximius & illustris, D. | Eques auratus potentissimus. |
Ioannes Turson nomine, pater D. Turonis Ienson equitis aurati, supremi legiferi, | |
seu judicims: qui severius, quam æquius jussit quendam regnicolam capite plecti: | Citatio morituri ad tribunal Dei. |
qui genibus innixus. , gladioque truncandus, eidem domino dixit, En morior injuste | |
judicatus, te voco hac hora ante tribunal Dei, vt respondeas cur me innocentem | |
morti condemnes. Moxque sublimis ille vir homine sub gladio, vel securi ( vtroque | Iudex ab equo cadens comparuit in judicimo. |
enim ferro plectuntur Aquilonares) cadente, etiam ipse corruit ab equo, socius factus | |
ante tribunal cœli, qui temere & inique Iudicavit in terra: tam subita morte percussus, | |
qui virum innocentissimum trucidare præcepit. Plura hujus rei exempla si | |
quis scire desiderat, & cavere, scrutetur scripturas, & cautior, ac æquior evadet: & | Officium boni judicims. |
interim quisque bonus judex cogitet, potius moriendum esse, quam alicui præter justitiam | |
ob odium, vel vtilitatem, inferre mortem, aut violentiam irrogare, vel calumniatores | |
legum admittere: qui non minus quam pessimi medici, homines mortificantes, | Iudicia apud Moschovitas quo peragantur. |
evertunt causas innocentum. Quam vero temerarium atque perversum judicimum, | |
Moschovitarum gens inculta, hisce Aquilonaribus hominibus multum vicina, | |
etiam hodie observet, paucis adiiciatur. Quando enim duo, controversia inter | |
eos orta, coram Magno Duce, aliisue istius terræ judicimbus actione aliqua experiuntur, | |
ac eorum more semper inter Christianos execrabili, in judicimo processum | |
fuerit, vni tandem parti causa adjudicatur: non tantam autoritatem judices sibi attribuunt, | |
neque ipse Magnus Dux, sententia quamvis juxta gentis consuetudinem | Iustitiæ executio in duello ponitur. |
prolata, vt rata habeatur: nisi etiam partes ipsam fortunam, summum illorum rebus | |
finem imponentem, atque omnem justitiæ executionem in ea potissimum consistere | |
sibi persuadentes, duello committendo experti essent. Quemadmodum enim | |
Latini Rutulique, & ex adverso Hetrusci ac Troiani, controversiam eorum, si Aeneas, | |
& Turnus, quorum causa bellum movebatur, singulare certamen haud inirent, | |
summamque fortunam præliando experirentur, componi vllis rationibus posse, sibi | |
persuarum habebant: ita etiam Moschovitæ aliquam sententiam, donec quorum interest, | |
aut eorum pretio conductis militibus, supremam fortunam singulare certamen | Res illi cedit, qui victoriam obtinuit. |
ineundo exploratam habeant, executioni minime demandandam esse constanter | |
affirmant. Quamobrem huic tandem res, de qua lis orta est, cedit, qui post dirum | |
commissum prælium, aut eius nomine stipendiarius miles palmam pugnando obtinuerit, | |
adversariumque aliquando vita privarit, etiamsi per sententiam a judicimbus | |
latam, alteri causa prius adjudicata fuerat. Atque sic apud eos judicima peraguntur, vt | |
innocens plerunque ab aliquo crudelissimo sicario interimatur: quæ nostris | |
Christianis auribus horrenda auditu videntur, illi summis | Respub. Moschovitarum quo salva existat. |
laudibus prosequuntur, maximisque præconiis celebrant, | |
ac suæ denique Reipublicæ | |
(quanquam minime Respub. | |
appellari possit ) | |
incolumitatem ita commode salvam permanere | |
firmiter asserunt. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>