- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
494

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. XXIIII. De conditione iusti Iudicis, & Iudicii - Cap. XXV. De defensione iuratoria

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

494        DE CONDI. AQVIL. PO.

Reus. e petulantia, vel necessitate alium accuset, & an reus frivole provocaverat actorem,
Testis. & testes subornaverat munere, pretio, sanguine, metu, favore, vel odio corruptos:
nulli tamen testi ( vt præmittitur ) corrupto, fidem adhibebit. Neque & ipse
judex idoneus est, qui aliquo præmissorum defectuum notatur, maxime odio, etiam
Reus juste judicandus est si patre judicis occidisset. si reus patrem judicis occidisset, aut munere, aut opulentia totius mundi oblata,
aut metu, illico privandus vita. Solet insuper prædici volentibus coram Iudice deferre
juramentum, vt valde caveant, ne periuri fiant. Circunstantiæ enim in eo actu
concurrentes, plurimum ponderosæ sunt: quia jurans per librum tria facit. Primo,
Iurans per librum tria facit. quasi diceret, Quæ scripta sunt in libro, mihi nunquam proficiant, neque lex nova,
neque vetus, si mentior in hoc juramento. Secundo ponit manum super librum, quasi
diceret, Nec bona opera, quæ feceram, proficiant mihi ante faciem Christi, nisi veritatem
Osculum libri. dico, quæ in Christo fundata est. Tertio osculatur librum, quasi diceret,
Nunquam orationes, neque preces, quas per os meum dixi, mihi ad animæ salutem
valeant, si falsitatem dico in hoc juramento mihi apposito.

De defensione, juratoria.

CAP. XXV.

                                        VALDE tritum, & vsitatum est apud Septentrionales gentis,
Defensio per duodenas manus.                                         vt orta suspicione alicujus commissi gravioris criminis,
                                        ipse suspectus, vel accusatus, debeat se defendere suo, &
                                        alieno juramento: vt puta si alicui obiiciatur, quod societatem
                                        spoliando, occidendo, comburendo, ac captivando
                                        habuerat cum hostibus regni, aut maleficium, sortilegium,
                                        & sacrilegium, aut domino fraudem intulerat, & ita de aliis:
Iuramentum per librum.                                         tunc solet illi deferri defensio juramenti duodena, vel
                                        duplata manu, pro sui purgatione, modo quo superius (per
librum jurando dictum est, faciendi: isque modus adhuc, quoties opus fuerit, fideliter
observatur, immo & vetusto tempore per Gothos in Italia manentes, diligentissime
observabatur, quemadmodum evidenter ostensum fuit in quandam pecorina,
Io. Lucretius. seu pergamenica charta, quam clarissimus vir trium linguarum peritus, Ioannes
Gothicæ leges Perusiæ repertæ in charta pecorina. Albertus VVeidmestadius, alias Lucretius, anno Domini M. D. XXXVIII.
ex antiquissimo libro in civitate Perusina reperto, vt notitia ignotorum characterum
& scripturarum fieret, R. D Ioanni Magno Gotho Archiepiscopo Vpsalensi,
manualiter tradidit interpretandam: quæ quidem charta quadrata, hoc in summa habuit:
Tenor Gothicæ legis. Si patronus villicum, tanquam suspectum accusaverit, que tempore messis fruges
dividendo, aliquid alicui mutuaverat in patroni damnum, tunc villicus iple in
judicio duodecim legalium virorum juramento se purgare tenetur, vel geminata manu
Gothi dominabantur in Italia. duodecim similium hominum, id est, XXIIII, aut plurium pro qualitate criminum
objectorum. Et ita hodierna die in Gothicis regnis strictissime observatur.
Leges Gothorum Perusiæ repertæ, & per Archiepiscopum Gothum interpretatæ, verificant originem esse ab Aquilone. Nec dubium est quin liber ille Perusiæ latens, eo deductus fit a regno Gothorum,
dum ipsi dominium in Italia, ac Hispania, & aliis terris possiderent: argumento
ad posteros relicto, Gothos ex ea terra originaliter exiisse, vbi tales leges, & characteres
habentur, & in Perusia vrbe clarissima adhuc reperiuntur: & insuper in Italia,
ac Hispania aliquot centena vocabula ( de quibus inferius nonnulla
dicentur ) in vsu fore, quæ hodierno die in prædicto regno
Gothorum perpetua hominum collocutione
proferuntur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0580.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free