Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
PARENTES puerorum ingenia experiri volentes, quorsum | Inclinatio puerorum inspicienda. |
naturali instinctu ferantur, ad hanc, vel illam artem sæpissimæ | |
prognosticando invigilant, quibus exercitiis, & | |
vtilibus officiis, innocentia dirigente, ad bonum Reipublicæ | |
pueros illos applicent educandos. Vis etenim ( teste Cicerone | |
lib. V. de felicitate & miseria) humani ingenii a natura | Vis naturæ potens. |
sic generata est, vt ad omnem virtutem perciplendam | |
facta esse videatur: ob eamque causam in tenera etiam ætate, | |
pueri virtutum simulachris, quarum semina in se habent, | Simulachra virtutum. |
sine doctrina moventur: quocirca de eo, quod illis superest, aliis gratificari volunt: | |
idcirco æqualibus elargiuntur: animadvertunt etiam quæ domi fiunt, curiosius conantur | |
addiscere, & provide multa interrogant, etiam nomina eorum, cum quibus | |
versantur, vt cum paribus decertantes, vel victores lætanter exultent, vel victi erubescant, | Exultatio victorum. |
vt apposita diligentia perfectius studendo resurgant. In quo certamine | |
cum pudor ingenuus potius, quam pallor exanimis apparcat, bonæ indolis est optimum | Pudor bonus. |
signum. Quocirca providorum parentum cura est, vt natos interrogent, quibus | |
artibus, aut studiis malverint applicari, vt artis & naturæ foveatur ingenium, | Ingenium artis et naturæ commendandum. |
guo civis, vel alumnus aliquis emergat, qui diis, parentibus, & magistris | |
fit optime profuturus. Verum in Aquilone, cum a majoribus | |
pueri nil præter arma, arvaque tractari prospiciunt, communius spectaculum imitantur | |
armorum, quam | Proles sequitur patrem. |
literarum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>