- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
500

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. III. De singularibus exemplis eius artis - Cap. IIII. Adhuc de aliis exemplis eiusdem artis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

500        DE HOMI. EXERCI.

Aster. innocuæ evaderent. Nec minore artis excellentia commendatur Aster ille oppidanus
apud Solinum, qui Philippo patri Alexandri Magni, sagitta oppido emissa oculum
Avo triplici sagitta fretus. ademit dexterum. Erat etiam quidam Avo sagittarius cognomento, promptissima
sagittandi opera vtens: dum videret in se arcum sinuosum per adversarium
tendi, triplici sagitta fretus, eius impetum prævenit: prima nanque cordis summa tranxfixit,
altera mediis digitis impacta successit, tertiam in applicatam nervo sagittam immisit,
in nullo cedens prædicto Domitiano. Ita tenso arcu sagittarum vsum noverat
Senex Biarmiensis. ad libitum moderari. Fuit & quidam Biarmiensis senex in vltima regione Arctico
polo subjecta, adeo in hac arte peritus, vt tensa fortissima ballista, denos nervo
calamos adaptaret, atque in hostem, aut quem vellet, rectissimæ dirigere posset.
Darius. Nec parva laus Darii ad posteros relicta est, vt in epitaphio eius ostenditur, quod
excellentissimus sagittator fuerit, & venator.
illustration placeholder

Adhuc de aliis exemplis eiusdem artis.

CAP. IIII.

Vsus telorum acerrimus.                                         FVERAT quoque Gothis telorum vsus semper acerrimus:
                                        nec alia gens potiore jaculandi peritia vnquam instructa est
Vis sagittarum.                                         grandibus, & latis sagittis: quarum duro acumine ita dimicant,
                                        vt clypeos jaculis transverberent, galeasque, & loricas
                                        perinde ac inermia corpora penetrent: nec alia res hostibus
                                        Gothorum vnquam perniciosior fuerat: quorum plurimi
                                        adhuc præsenti ævo tam copioso sagittandi vsu callent,
Pomum.                                         vt pomum quantumcunque exiguum, baculo certa distantia
                                        superpositum, prima spiculi directione feriant.
Tocho. Quod cum quidam Tocho de se liberius, quam securius olim polliceretur, Haraldi
Regis improbitas filium eius loco baculi, imposito capiti eius pomo, statui imperavit:
cui, nisi promissionis autor primo sagittæ conatu pomum impositum excussisset,
proprio capite inanis promissionis pœnas lueret. Itaque Tocho in arcto positus
Vultus aversus. consilium demendæ a filio formidinis circumspiciens, vultum eius, ne viso telo
terreretur, avertit: monuitque, vt æquis auribus, capiteque indeflexo quam patientissime
strepitum jaculi venientis exciperet: ne levi corporis motu, efficacissimæ artis experientiam
Sagittæ tres. frustraretur. Tribus deinde sagittis pharetra expositis, prima, quam nervo
inservit, propositum obstaculum incidit: cui si fortuna caput adolescentis objecisset,
hauddubie in patris periculum nati pœna recidisset, spiculique error percussorem
percussi exitio sociasset. Interrogatus autem a Rege Tocho, cur plura pharetræ
spicula detraxisset, cum fortunam arcus semel duntaxat experiri debuisset,
Responsio libera. Vt in te, inquit, primi errorem reliquorum acumine vindicarem,
ne mea forte innocentia pœnam, & tua violentia
impunitatem experiretur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0586.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free