| est permissum: ea tamen lege, vt talibus tormentis, & globis in piano contingant |
| signa. Fortissimis vero ballistis metam instar avis Papagalli, valde sublimi loco |
| in hasta ferrea imposisam, atque versatilem, obtusis sagittis, vt excidat, dissoluunt. |
| Quo facto, eius artis peritiorem magistratus insigni munere gratanter respicit, |
| atque inter optimos quosque cives singulari aliquo privilegio concesso vivere finit. Reliquos |
| etiam secundum vniuscujusque artis exce|lentiam, decenti liberalitate collectos, |
| conservant: ea potissimum ratione, vt eorum singulari ingenio, paucarum sagittarum |
Remedium obsidionis liberandæ. | emissione, obsidione ingruente, hostilem Principem interimant, atque eo compendio |
| patriæ rapinas, & servitutem avertant, prout superiore capitulo Aster ille oppidanus |
Aster oculum patris Alexandri eruit. | Philippo oculum eruit dextrum. Eoque exemplo plures apud Gothos, immo |
| omnes alias orbis partes, sagittæ ictum olim in obsidionibus sublati sunt, recentique |
| quidam solo capite, quidam dentibus evulsis, quidam oculis erutis, quidam gutture |
| exciso, mox interiere, ita etiam, vt pueri artis peritia æreo tormento maximis |
Stocholmia. | principibus vitam ademerint, prout superioribus annis extra Holmiam in Suetia, |
Groninga. | atque Groningam in Frista, recens memoria attestatur. |
| |
| |
| |
| De externis exemplis. |
| |
| CAP. VII. |
| |
Commod’ Imp. | QVANTVM vero Commodus Imperator sagittis in bello, |
| vel spectaculis valuit, satis claret e Herodiano lib. I. |
| Asserit enim eum adeo certum fuisse manum, vt quodcunque destinaret, |
| jaculo sagittave contingeret. Erantque cum illo assidue |
Sagittarii Parthorum. | Parthorum sagittarii lectissimi, ac Numidæ jaculatores: |
| quos ille tamen omnes longe artificio superabat. Publico |
| igitur spectaculo cervos, damas, & cornigera animalia, |
Paradromis. | præter tauros, in paradromide currens, atque insequens impetebat, |
| ac præventa fuga certissimis ictibus prosternebat. Leones vero |
| & pantheras, aliaque id genus nobilissima animalia, jaculis confodiebat, sic vt |
Telum non erras. | nec telum quisquam secundum, nec vulnus viderit, nisi lethiferum, quo bestiæ conficerentur: |
| adeo telum certa manu eius missum, nunquam aberravit. Idem aliquando |
| sagittas limatæ cuspidis in Maurusias struthios intorquebat: que & pedum celeritate, |
| & alarum quasi velis ocyssime ferebantur, sic vt summum contingerent collum: |
| atque ita capita amputaret, vt exectis cervicibus ( qui teli impetus fuerat ) aliquandiu |
Cursus continuatus evulsis capitibus. | tamen viventibus similem cursum continuarent. Quin & pantheram, quendam |
| scilicet in arenam deductum Ianiaturam, ita opportuno vulnere consecutus |
| est, vt interfecta belua hominem servaverit, ac dentium quoque aciem cuspide ipsa |
Leones 100. occidit. | jaculi præveniret. Leones item cavea centum eductos, totidem mmissilibus |
| vniversos occidit: ita suo ordine jacentibus corporibus, |
Commodus veneno extinctus. | vt numerari facilime singula possent, nullo scilicet |
| supervacuo incidente telo. Sed hic Commodus, |
| nulli commodus, ad |
| vltimum veneno extinctus est. |
| |