sunt, semper vtendum est grandibus, ac densis hastis, vt hostem gemino thorace, & |
lorica munitum penetrent aggressuri, prout superius de bellis fuerat enarratum. Lapides, | Iactatio lapidum. |
seu saxa jactant, vt discant fortiori jactu objecta admota repellere, vel tenere, |
quemadmodum vulneratis in conflictu accidere solet: qui fortium sociorum manu, |
ne corruant, tenti, vt celerius curentur, e prælio sint deferendi. Saltu quoque se | Saltus. |
vehementer exercent, vt crescentis aruinæ, vel abdominis incommoda restringant: ne |
forte obeso ventre laxato, sibi, aut aliis jumenta ascensuri, vel descensuri, fugiendo, |
vel aggrediendo non succurrere possint. Vnum tamen atque alterum exemplum |
licet hic referre, Nobilem quendam civem fuisse Regiæ civitatis Holmensis in Suetia, |
natione Germanum, vel Cimbrum de Ditmersia, nomine Clavos Boya M. D. XX. | Clavos Boya. |
qui cum præcepto severissimi Regis Daniæ Christierni II. in carcerem, vt vitam amitteret, |
intrudendus esset, & ob nimiam pinguedinem, in carceris sublime ostiolum | Morte afficiend’ ob pinguedinem dimissus. |
angustum nequaquam intrudi posset, indignatione impiorum satellitum, ad aliorum |
torturam festinantium, seorsum ad angulum est ejectus, & denuo durante vita salvatus. |
Is civis nihilominus, vt arvinam olim peritorum medicorum consilio reprimeret, | Otium omni ætati nocet, præsertim adolescentiaæ . |
cymino, & aniso cum tosto pane vsus est: sed nihil in hoc naturaæ conflictu |
poterat prævalere, quia in adolescentia absque exercitiis fuerat educatus. |
|
|
|
De externis exemplis. |
|
CAP. XV. |
|
PRæTEREA alius quidam malitiosus histrio, ob nimiam | Histrio pinguis. |
pinguedinem, teste Alberto Crantzio, eo quod singulo |
die decem hominum cibos devorare soleret, ne vtilium |
laboratorum escas quasi publicus depopulator consumeret, |
jussu alterius Danorum Regis est suspensus. De saltu, & |
commodis eius dictum est, scilicet quod dominis suis mira |
agilitate fossas transiliendo, fideles ministri perticas, seu hastas, |
quibus hostem a tergo persequentem evadant, administrare |
possint. Cursu etiam satis diligenter sese exercent Aquilonares, | Ludus cursorius. |
maxime vrgente asperrimo gelu, quo ludus convertitur in necessitatem. |
Præterea multis aliis seriosis exercitiis successivo tempore, vti olim Cæsaris milites, | Iulius Cæsar. |
applicantur: scilicet aggeres componere, machinas trahere, naves reficere, agros demetere, | Exercitia diversa. |
frumenta succidere, remos ducere, dominum humeris portare, equos adaquare, |
sylvas incidere, vixque nocturnis temporibus a laboribus quiescere, quemadmodum |
militaris disciplina requirit: ne detestabili otio, luxu, torpore, ignavia, | Disciplinæ militaris proprium. |
stupiditate, & reliquis portentosis erroribus, & vitiis, optima adolescentia, |
vel militia turpissime corrumpatur, prout Iustinus |
attestatur, immo & Suetonius de Octavio Augusto: quod scilicet filias suas noluerit | Filiæ Octavii Cæsaris fila texerunt. |
vnquam inani otio lascivire, |
vel perire. |
|