Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XVII. De eodem, ne precariò viuerent
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
![]() |
TAMQVE generoso animo fuerunt, vt bello intercepti, | Vsus precariæ vitæ vitatur. |
sæpe in libertatem restitui potuissent, si saltem preces | |
quantulascunque pro ipsa vita porrigere voluissent. Sed | |
precariæ vitæ vsum animi magnitudine floccipendentes, vitam | |
perinde atque parvulum aliquod beneficium respuerunt, | |
mortis sententiam sua sponte complectentes. Adeo salutem | |
dedecore, vel dedecoris specie mercari virtus ignorat. | |
Enimuero nullus vult laudis titulos, aut præmia captans, | |
ignavo torpere metu: sed fortibus ire obvius, nec gelidum | |
expavescere ferrum. Quod autem contemptores mortis perhibentur, multiplici | Contemptores mortis. |
ratione consyderatur, cum in Septentrionem sana sit cœli influentia, & syderum | |
bonitas: que robur his addunt, & mortis contemptionem pariunt, sicuti Ioannes | |
Eschendensis in prima triplicitate sub Septentrione, & Occidentis angulo, vbi Iupiter | |
& Mars imperia tenent, bellicosos, magnanimos, & fortes gigni, etiam cap. 5. | Bellicosi & fortes in Aquilone gignuntur. |
distin. 8. ait: cui opinioni Lucanus lib. II. innititur, dicens: | |
Certe populos, quos despicit Arctos | |
Felices errore suo, quos ille timorum | |
Maximus haud vrget lethi metus, inde ruendi | |
In ferrum mens prona viris, animæque capaces | |
Mortis, & ignavum est redituræ parcere vitæ. | |
Præterea Aristoteles in problematibus asserit in locis calidis timidos esse, & in frigidis | Aristoteles. |
viriles. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>