- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
521

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XXVII. De Pyrrhica saltatione - Cap. XXVIII. De miris citharœdis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XV.         521

constringunt, vt necessum fit postremum quenque, quasi rupta fortissima catena,
in ignem illabi: moxque exiliens saltantium applausu in sublimiori sede reponltur, Postremus in igne projicitur.
vt illico pro Regii ignis violatione, amphoram vnam atque alteram, bene magnam,
fortioris cervivæ epotet. Eo enim potum sanissimo, sobrie tamen exhausto,
animam viresque resumens, celerrime revertitur ad suos congyrantes, & saltatores: qui
similiter motu, igne, sitique agitati, non inviti retrahuntur ad pœnas affixas, exceptisPœna delectabilis in potum.
his, qui alias. flammarum saltibus fuerant exercitati: quibus ars, & robur inest, vt
amplius haud possilit in ignem intrudi. Fortius nanque tenendo, per experientiam
didicere in tali spectaculo subsistere cautiores. Ideoque majori mensura bibendi honorantur,
licet minime deliquerint in Regium ignem. Reliqui vero successiva alacritateIgnis regius.
etiam in profundam noctem saltum continuantes, quasi omnes altematim precipltantur
in flammam: talique modo roboris firmitatem, varioque agitationis genere ryronesTyrones indurantur.
militiæ plurimum consequuntur, vt constantissimos mores in igne, saltu, & duro
tactu firment, quatenus seriosis instantibus bellorum congressibus, æquanimiter
sufferre valeant turbationes vehementiores. Sortiuntur etiam taxillis adhibitis,
quis ignem vestitus transiliat. Si vero quis januam Principis malitiosa præsuræptiotieIanua principis non pulsanda.
jocum excedens offenderit, vix ignem, quod in eo non comburatur, evadet: prout
Cæsar in fine primi libri de suo hospite Gailo lætatur, quod ignibus haud necaretur.
Qualis autem Tartarorum mos fit, oratores principum ad eorum dominos ducereTartarorum mos.
per medios ignes, superius de Moschoviticis consiliariis fuerat enarratum. De supraposita
tamen Pyrrhica saltatione, plurima, & hæc pulchra in vita Hadriani habentur. Hadriani vita.
Similiter apud Herodianum de motu Pyrrhico, & numero currentium
in orbem, multa narrantur.
illustration placeholder

De miris citharœdis.

CAP. XXVIII.

QVANTA vis Musicæ apud Septentrionales olim in admirabili arte, &Instrumenta invsicæ artis.
vsu fuerit, paucis ostendetur argumentis. Plurimi erant qui sistro, barbito,
lyraque, & chely, omniumque sidium modulatione ita callebant, vt ad quoscunque
volebant motus, variis modorum generibus humanos impellerent affectus:
gaudio, incestitia, comrniseratione, vel odio mortales afficere noverunt, auriumqueImpulsus invsicæ.
voluptate, aut horrore ammos implicare sciebant: quinetiam tantas sidibus vires inesse

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0607.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free