- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
526

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XXXIII. De naturalibus fatuis, & Musica muta - Cap. XXXIIII. De abiecta cõmendatione mimorum, & vtili laude prudentũ

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

526        DE HOMI. EXERCI.

de similibus multis. Quidam per signa composita quasi quibusdam literis edocent
Præstigia. intuentis aspectum. , inque manu leguntur apices rerum: & non scribendo facit, quod
scriptura declaravit: & hæc pantomimis, ac mimis annexa sunt, qui Principes curis
edacibus æstuantes, lætissimis signis, & gesticulationibus alacriores efficere solent.
Musica muta. Hancque partem Musicæ disciplinæ, Mutam nominavere majores, scilicet quæ
Principes effusis muneribus a mimis mercantur laudem. ore clauso manibus loquitur, & quibusdam gestibus facit intelligi, quod vix narrante
lingua ( teste Cassiodoro lib. I. Epistolarum aut scripturæ textu, possit agnosci.
Pro talibus tamen simplicibus fatuis, nulli fiunt sumptus, sed astutissimis,
& scandalosis: quibus & pretiosæ vestes, aurei torques, ac splendidæ gemmæ a Principibus
Graves historici vix aspiciuntur. donantur, vt aliquot adulatoriis scriptis, vel potius infamibus rhythmis
amplificent eorum acta: que multo præclarius a gravibus historicis paucioribus expensis,
honestioribus exemplis, & verioribus censuris, cum fide & laude perpetuari
possent in toto terrarum orbem.
illustration placeholder

De abjecta commendatione mimorum, & vtili laude prudentum.

CAP. XXXIIII.

                                        SED nec ignotum vniversis relinquitur, quanta ignominia
                                        Principibus sit, aut laudis cupidis, a talibus commendari,
Studium histrionum.                                         quorum præcipua proleleio est infamibus colludere, turpibusque
                                        colloquiis bonos mores corrumpere, eosque effœminatos
                                        efficere, ac libidinosos reddere, & luxuriosos: præterea
Comœdiæ proprium.                                         comœdiarum more adulteria, & stupra repræsentare,
                                        vel concinere, vnde spectandi enascatur voluptas, & consuetudo,
                                        ac turpissima quæque faciendi licentia perniciosa:
Meretrix.                                         et denique ad omnium virorum gravium obmutescere rationem,
Cato vir gravis. & censuram. Cujus rei testis est illa Messaliensis meretrix, quæ in actu publico
prostans, vestemque deducens, gravi Catone viso descendere in spectaculum, a gestu
se statim continuit, & aliis mirantibus ait, Severum virum adesse: qua quidem voce
ostendit, longe pluris esse vnius gravissimi viri aspectum, quam totius populi applausum.
Quocirca etsi cuncti, maxime Principes, laudari appetant: tamen intime
Similitudo morum. caveant, ne id procurent, vel admittant fieri a histrionibus, & protomimis: nisi similes
Laus vera. illis estimari, & forsan esse velint. Vera etenim laus haberi debet, quæ a laudato
viro proficiscitur: quia a tali viro emanat, qui virtute præditus cum laude vivit. Sed
hæc peramplius verior esse judicatur, quæ e recte factis, & justis meritis multitudinis
etiam laude concurrente procedit: alioquin nihil aliud, nisi popularem auram, aut
scurrarum fucum captant: quo nihil instabilius, aut detestabilius inveniri potest. Igitur
Viri magni quid caveant. attendendum erit vnicuique, maxime Principi in sublimiori dignitate constituto,
ne sic scurrarum, mimorum, histrionum, parasitorum, protomimorum brevi tempore
delectetur spectaculis, vt immemor salutis, perdito tempore, honore, laude, & bono
nomine, in vno momento rapiatur ad æterna tormenta: quæ ab immundis spiritibus forsitan
in vmbra, & forma histrionum apparentibus, & flagellantibus importunius sustinebit:
sentietque perpetuo flendum esse cum Diabolis, sicuti in momentanea vita inconsyderate
risit cum stultis. Exclamandum hic merito foret contra quosdam alti nominis
viros, in sublimitate constitutos, qui pro summa voluptate ducunt, scurras videre,
& audire, nudas mulierum picturas intueri, & iis delectari, atque aliis præbere videndas:
quasi propria caro, mundus, & dæmonia non sufficerent ad infatuandum hominem,
creatum ad imaginem Dei, ni & studiose in suam irreparabilem damnationem
excitarent tot importunissimos hostes, ignorantes verbum beati Gregorii dicentis,
Talem te ostendis in corde diligere, qualem imaginem ante te geris in oculis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0612.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free