|
VIDETVR Platoni lib. de legibus, puerum omnium animalium | Homino divina providentia dirigitur. |
bestiam fore intractabiliorem, eo quod multis causis |
bruto sit inferior, nisi divina providentia, atque cognatione |
divinum cultum, religionemque susceperit. Ideoque eodem |
autore teste, nulli rei fidelior cura adhibenda erit, quam vt |
pueri, & juvenes bene instruantur. Longe etiam magis, | Iuvenes attentissimæ educandi. |
quam medicinales plantæ irrigentur, pueri conserventur: ne |
generosa virtus verbo, vel facto corrumpatur. Immo asserit, |
nil divinius fore, quam quærere de educatione filiorum: quibus |
etiam vult imponi pulchra nomina, atque sæpius eosdem interrogari, an tales esse velint, | Nomina pulchra. |
scilicet sapientes: & ita naturali instinctu respondent fore velle: et denique de aliis | Pueri sæpius interrogandi. |
artibus, & exercitiis vario modo, vt agricultura, nautica, medica, militari, donec |
ad statutum aliquod perveniatur: & ibi per exempla, & inductiones confirmandi |
sunt. Attamen qui scholis applicantur, ea intentione sit, vt omnino Dei auxilio concurrente, |
in cleri militiam ascribantur: constituunturque in Aquilone ab Episcopo, vel |
præsidente locorum magistri, seu pædotribæ, id est, exercitationum directores: qui | Pædotribæ. |
tam per se, quam suos substitutos, ducentos, trecentosque diversarum ætatum pueros | Filii principum sub ferula. |
et adolescentes, etiamsi filii principum sint, in variis bonarum disciplinarum rudimentis |
instituant, et adhibita virga & ferula, ni probi esse velint, corripiant, tanquam bestias | Adolescentes probiores hi sunt. |
flagris, & equos calcaribus ad cursum incitatos: vt ad virtutum aviditatem accedere, |
& permanere constringantur. Qui enim licentiose pueros educat in vitiis, fures eosdem | Vitiosi suspenduntur. |
plectendos lugebit in patibulis. Hi tamen disciplinæ scholasticæ securi ori spe |
deputantur, quibus a pueritia egregia indoles, eximium ingenium, atque animus ad |
bonas artes, & scientias propensior esse probatur: etiam ad addiscendum peregrinas |
linguas, propter fideliorem interpretationem scripturarum, ne forte bonorum | Iadura librorum amissorum. |
librorum inæstimabilem sensum & fructum, ob inopiam & imperitiam irreparabilem, |
jacturam amissorum exemplorum, & consiliorum incurrant. Musicæ, ac Astronomicæ, | Adolescentes his artibus incumbunt. |
& Arithmeticæ facultati, ac Geometricæ arti vehementer incumbunt. |
Audiunt enim a majoribus in vestibulo Platomcæ academiæ scriptum esse, Nemo |
huc Geometricæ expers ingrediatur: quod non solum de literarum, sed etiam affectuum | Mensura affectuum. |
debita mensura idem Plato intelligi voluit. |
|
|
De paterna benedictione puerorum. |
CAP. III. |
|
CERNITVR in superiori figura veteranus homo, instruens | Benedictio paterna. |
parvulos ante se genuflexos: cujus sensum pius lector |
accipiat, in Aquilonaribus terris ab antiquissimis seculis |
inter laicos, & eorum sobolem fuisse vsitatum, videlicet |
quod pueri puellæque somnum, seu lectum petituri, ordine |
ætantum recitata Dominica oratione, & Angelica salutatione | Modus benedicendi & conservandi pueros a pessima sociætate. |
paternam benedictionem accipiebant: atque |
adhuc sanctissimum eum morem, vetusta devotione susceptæ |
fidei sic introductum, servant. Maxima etenim cura |
parentum est, a maligna sociætate restringere filios, ne irreparabiliter corrumpantur. |
|