- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
532

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. III. De paterna benedictione puerorum - Cap. IIII. De præmio, seu mercede præceptorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

532        DE ECCLESI. DISCIPLI.

Amici fideles. Fideles etiam amici non minus id præstant, quam veri parentes, vt domi forisue it
bonis moribus, ac scientiis instituantur. Qualis autem benedictio hæc sit in forma,
vel modo simili, laici discunt a prædicantibus Parochis, sive Plebanis, & Curatis
Forma benedictionis. suis, e cap. Numeri VI. vbi dicitur: Sic benedicetis filiis Israël, & dicetis eis Benedicat
tibi Dominus, & custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, &
misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, & det tibi pacem. Invocabuntque
Benedictio Dei. nomen meum super filios Israël, & ego benedicam eis. Nec certe falluntur
in hoc sanctissimo ritu, cum ita obedientes maneant parentibus suis, vt nec verbo,
Obedientes filii. nec opere, aut signis contraire videantur paternis præceptis. Novi ego homines
Benedictio pris subtracta terribilis. adhuc mea ætate, per patrem proprium ob insignem contumeliam, & rebellionem
illatam, a paterna benedictione exclusos fuisse: & continuo omnem infelicitatem,
inopiam, calamitatem, & infamiam sunt experti.

De præmio, seu mercede præceptorum.

CAP. IIII.

præmia præceptorum vnde.                                         DE publico ærario, vt in præclarissimis aliarum regionum,
                                        Italiæ, Hispaniæ, Galliæ, & Germaniæ studiis, præceptorum
Testamentum plebanorum.                                         præmia non erogantur in Aquilonaribus scholis, sed
                                        a decimis Ecclesiarum, & Episcopali mensa, ac testamentali
                                        portione decedentium Plebanorum, seu Curatorum: qui
                                        tres, quantuorue marcas argenti, vel magis, aut minus, sive
                                        carum æquivalens pretium cistæ: studentium, sanctione
                                        Pontificum & Capitulorum, relinquit moriturus. Hæcque
                                        portio velut debitum succedentibus agnatis, & hæredibus
Epistola Alarici regis Govthorum de educa. puerorum. antefertur. Iuvat hic inferere generosam epistolam, vel aliquas partes eius, ab
Alarico Rege Gothorum Senatui vrbis Romæ per Cassiod. lib. IX. scriptam: Filiorum
causas jure ad patrum cognoscimus remisisse personas, vt ipsi de eorum prosædu
debeant cogitare, quorum interest studia Romana proficere. Neque enim credendum
est, vos inde posse minus esse solicitos, vnde & generi vestro crescit ornatus,
& cœtui provenit assidua lectione consilium. Nuper siquidem, vt est de vobis cura
nostra solicita, quorundam susurratione cognovimus, doctores eloquentiæ Romanæ
laboris sui constituta præmia non habere, & aliquorum nundinatione fieri, vt
Præmium nutrit artes. scholarum magistris deputata summa videatur imminui. Quapropter cum manifestum
sit, præmium artes nutrire, nefas judicavimus, doctoribus adolescentum aliquid
subtrahi: qui sunt potius ad gloriosa studia per commodorum augmenta provocandi.
Grammatica. Prima enim Grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum literarum,
mater gloriosa facundiæ: que cogitare novit ad laudem, loqui sine vitio.
Mores boni. Hæc in cursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores
crimen detestantur externum. Si docilem parens filium cognoverit, & ingenii viribus
Avaritia desit in educatione filiorum. præstantem, nulla eum avaritia cogere debet, vt tanta laude filium fraudare velit:
adhibeat quamprimum puero optimos præceptores, vt liberalibus artibus, ac
disciplinis erudiatur, ad quas natura ipsa aptiorem genuit. Nihil enim optabilius
Filius sapiens lætificat patrem. parentibus esse debet, quam filios habere eruditos: a quibus quidem vinci, & omni
laudum genere superari, non modo æquo animo perpeti debent, verum filiorum
Verbum optimum Ciceronis. gloriam victoriæ palmam sibiipsis existimare. Cicero ad filium sæpenumero ita loquitur,
vt nihil magis cupere videatur, quam ab eo literis, si fieri posset, superari.
Sententia pessima. Pessima nanque est quorundam nostri temporis sententia, qui nullo pacto sapientia
a filiis superari velle aiunt. rursus quam detestabilis sit nimia parentum indulgentia,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0618.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free