- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
533

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. IIII. De præmio, seu mercede præceptorum - Cap. V. De similitudine artium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         533

erga filios, quo eos efficiunt torpentes, ignavos, & effœminatos, Plato ipse in GorgiaIndulgentia nimia perniciosa.
amplissime execratur. Immo & horribile flagellum subditi sufferunt, quoties eis
Princeps lascivis, effœminatisque moribus educatus, offertur habendus. QualemFlagellum horribile.
enim justitiam oppressis, qualem compassionem afflictis, quale denique virtutis exemplum
aliis vnquam præbebit ? qui prius imperium cum vitio sumpsit, quam scire potuit,
aut voluit, quam ardua virtutis via principatus fit acquirendus, ac omni
modestia manutenendus.
illustration placeholder

De similitudine artium.

CAP. V.

                                        NAM sicut Musicus consonantibus choris efficit dulcissimum
                                        melos, ita dispositis congruentibus accentibus, metrum
                                        novit decantare Grammaticus. Est Grammatica magistraGrammatica.
                                        verborum, ornatrix humani generis, quæ per exercitationemReges barbari grammatica non vtuntur.
                                        pulcherimæ lectionis, antiquorum nos cognoscitur
                                        juvare consiliis. Hac non vtuntur barbari Reges: apud legales
                                        dominos manere cognoscitur singularis, arma enim & reliquæ
                                        gentes habent: sola reperitur eloquentia, quæ RomanorumEloquentia Romanorum.
                                        dominis obsecundat. Hinc oratorum pugnam Civilis
juris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat.
Qua de re P. C. curam habeatis, vt scholæ præceptores, tam Grammaticus
quam Orator, necnon Iuris civilis expositor, commoda sui officii percipiat sine diminutione. Tempus semestre solvendi magistris.
Et ne aliquid relinquatur incertum, mox vt sex menses exempti fuerint
statutæ summæ consequantur predicti magistri mediam portionem: residua vero
queYWquæYanni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur, ne cogantur de alienoAfflictio præceptorum.
pendere fastidio, cui piaculum est, vel horarum aliquo vacasse momento &c. Nam
si opes nostras scenicis pro populi collectione largimur, qui necessarii non sunt: Comœdiæ hic taxantur.
quanto magis illis sine dilatione præbenda sunt ? per quos & honesti mores proveniunt
& palatio nostro sacuncta nutriuntur ingenia. Hæc autem præsentibus literarumIngenia facunda.
magistris venerando cœtui vestro præcipimus intimari, vt sicut nos agnoscunt
de suis commodis esse solicitos, ita a se profectus adolescentium enixius noverint nos
exigendos: vt quandoque ( referente Theoderico Rege II. lib. ) prudentia præditi,
publicis judiciis, & legationibus, sapientiæ ministerio valeant inservire. MagnaArs magna contra artifices loqui.
etenim ars est, contra artifices loqui, & apud illos aliquid dicere, vel agere,
qui se putant omnia prævidere. Reliqua moderniora,
ac meliora circa vtilitatem scholarum, digne videri,
& æstimari possunt apud clarissimum
virum D. Brunum de
Hæreticis lib. VI.
cap. V.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0619.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free