- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
537

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. X. Adhuc de benedictionibus peregrinantium eusdem Birgeri Archiepiscopi - Cap. XI. De benedictionibus eleemosynarũ eiusdẽ Archiepiscopi, pro viuis & defunctis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         537

dicere, quatenus hi, qui illos in signum peregrinationis, & sui corporis sustentationemBenedictio facculorum & fustium.
recepturi sunt, tuæ celestis gratiæ recipiant plenitudinem, vt in eis munimentuæ
benedictionis percipere possint: vi quemadmodum virga Aaron in templo Domini
florens, a rebellium Iudæorum numero ipsius stirpem distinxit: ita & hos signaVirga Aaron signum obediem.
culo S. Petri ornatos, ab omnibus peccatis absolvas, quæ in die judicii ab impiis separati,
in dextera parte sint collocandi. Per D. N. Vers. Advenerunt nobis dies pœnitentiæ,
ad redimenda peccata, ad salvandas animas. Commendemus nosmetipsos
in multa patientia, per arma justitiæ virtutis Dei. Vnde consignans peram dicit: InForma consignandi sacculum.
nomine Domini nostri lesu Christi accipe sacculum, seu peram, in habitum peregrinationis
tuæ, vt sanus pervenire merearis ad limina Sanctorum, quo pergere cupis,
& ad nos cum gaudio & exultatione reverti incolumis. Deinde dans baculum, Forma consignandi baculum.
dicit: In nomine Iesu Christi accipe & hunc baculum in sustentationem itiners, &
laboris tui, vt devincere valeas omnes inimici catervas, & pervenire ad limina Sanctorum,
quo peregrinari desideras: vt peracto obedientiæ cursu, ad nos quoque sanus
cum gaucho revertaris, & incolumis. Vers. Salvos sac servos tuos &c. Mitte eis auxilium
de sancto, & de Sion &c. Omnipotens sempiterne Deus, humani generis reformator, Oratio.
& autor, qui Abrahæ puero tuo, vt exiret terram nativitatis suæ, & veniret
in terram repromissionis, quam ei te daturum esse promiseras, præcepisti: necnon
&t populum Israëliticum in deserto te adorandum multis prodigiis venire fecisti,
hunc quæsumus ad Sanctorum limina pergentem, a periculis omnibus eruas, & ab
peccatorum nexibus absolvas, & tu qui es vera via, in te confidentibus inter benedispone,
vt inter omnes hujus seculi perturbationes tuo protegatur auxilio. Mitte
ei sanctum Angelum tuum, quem Tobiæ famulo tuo comitem dedisti, vt vbicunqueRaphaël Angelus.
manserit, sit illi defensor contra insidias omnium inimicorum visibilium, & invisibilium,
quatenus lætus & incolumis ad nos iterum redire valeat. Per D. N.

De benedictionibus eleemosynarum eiusdem Archiepiscopi,

pro vivis & defunctis.

CAP. XI.

ABSCONDITE eleemosynam in sinu pauperis, & ipsa oret pro vobis ad
Dominum: quia sicut aquam extinguit igne, ita eleemosyna extinguit peccatum. Eleemosyna extinguit peccatum.
Vers. Honora Dominum de tua substantia, & de primitiis frugum tuarum da
pauperibus: quia beatus qui intelligit super egenum et pauperem. De profundis vsque
ad finem. Kyrieeley. Xpecul. Kyrieeleyson. Pater n. Et ne nos. Salvos fac servos tuos, et ancil.
t. deus m. spe. in te. Mitte eis auxil. & de Sion t. eos. Esto eis d. tur. forti, a fa. Forma benedictionis elemosynarum.
ini. A porta inferi erue d. a. e. Credo vi. bo. do. in terra vi. Requies. in pace. Domine
exaudi. Dominus vobiscum, & cum spiritu tuo Creator & conservator generis humani, dator
gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis, mitte spiritum tuum super hanc eleemosynamOratio.
pro animabus famulorum famularumque tuarum, vt armata virtute cœlestis defensionis, omnibusOrdinatio Archiepiscopi Vpsal. super domibus egenorem.
ex ea gustantium corporibus, atque animabus eorum proficiat ad æternam salutem, et prosperitate.
Deinde dicitur: Eleemosynam hanc sanctam facientibus retribue Domine in regno tuo,
qui es remunerator ominum bonorum, & benedictus Deus per infinita secula seculorum. Hujus
etiam sanctissimi Birgeri Archiepiscopi Vpsalensis ordinatione, & consensu suorum suffraDecimæ episcopales.
ganeorum, factum est, vt penes singulas Parochiales ecclesias, late per regnum extensas, essentPauperes indulgetiis eeclesiæ et privilegiis principum consoventur.
domus refugii pro alendis egenis, per comportatas eleemosynas parochianorum. Præterea que
decimæ Episcopales darentur hospitalibus leprosorum, & infirmorum, atque cum his liberales eleemosynæ
diligentia quæstorum, tam remoto quam propinquo situ distantibus, (determinato tamen
modo)ab indigenis recollectæ. Est etiam talibus locis de magnis indulgentiis, &
Principum privilegiis, vt melius conserventur, provisum: attamen perper miseriam inopum, Vltio hæreticorum.
& gemitum pauperum, aliquando exurget Dominus, vt vindicet in hæreticos omnem
pietatem sua inexplebili avaritia destruentes.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0623.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free