- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
540

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XV. De bono & vtili moderamine erga hospites iniuriosos

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

540        DE ECCLESI. DISCIPLI.

De bono & vtili moderamine erga hospites injuriosos.

CAP. XV,

                                        NON parum ad hoc propositum facit doctrina beati Ambrosii
                                        de Offi. lib. II. cap. XXI. vbi de insigni hospitalitatis
Virtus bonorum hospitum.                                         gratia & merito, plurima annotanda adducit: & inter
                                        cætera, que decet hominem hospitalem esse, benignum,
                                        justum, non alieni cupidum, immo de suo jure cedentem
Vir bonus juri suo aliquant lum cedit.                                         potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena jura pulsantem:
                                        fugitantem litium, abhorrentem a jurgiis, redimentem
                                        concordiam, & tranquillitatis gratiam. Siquidem de
                                        suo jure virum bonum aliquid relaxare, non solum libera
litatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere non mediocre est
lucrum, demum augere amicitiam: e qua oriuntur plurimæ commoditates, quæ suo tepore
Humanitas impartienda. postea prosunt. In hospitalibus autem omnibus officiis humanitas impartienda est: justis
tamen vberior honorificentia est deferenda, vt recipiens justum in nomine justi mercedem
justi accipiat, & præmium calicis aquæ frigidæ &c. Suave igitur est, non pecuniæ
sed gratiæ studere. Verum exurgens avaritia homines in eam ariditatem inducit, vt
damnum putent, quicquid præter morem impenditur: licet scriptura asserat, Melior
Hospitalitas melior. est hospitalitas cum oleribus, aut panis in suavitate cum pace. Non enim prodigos
nos docet esse scriptura, sed liberales. Liberale est hospitio suscipere, nudum vestire,
Liberale est. redimere captivos, non habentes sumptum juvare: prodigum est sumptuosis
Prodigum est. effluere conviviis, & vino plurimo: prodigum est popularis favoris gratia exinanire
Liberalitas pulchra. proprias opes: quod faciunt inanibus spectaculis intenti. Pulchra liberalitas
est mensuram tenere, vt pluribus juxta necessitatem distribuatur. Quicquid tamen
ex affectu syncero promitur, hoc est decorum: non superfluas ædificationes aggredi,
Ornamentum templorum. nec prætermittere necessarias. Et maxime hoc sacerdoti convenit, ornare Dei
templum decore congruo, vt etiam hoc cultu aula Dei resplendeat: misericordia frequentare,
quantum oporteat largiri peregrinis: non superflua, ne sumptu pauperum
alienam sibi quærat gratiam, & restrictior fiat apud clerum. Alterum enim inhumanum,
Modus notabilis pro perlatis. alterum prodigum, si aut sumptus desit necessitati eorum, quos a sordidis
negotiationis aucupiis retrahere debeas, aut voluptati superfluat. Et hæc allegata
sint pro majori parte propter Aquilonares studiosos: ad quos vix vnquam perlatus
Peregrini nequaquam temporefamis exturbandi. est beatissimus iste autor Ambrosius: qui & III. lib. cap. VII. ait, tempore famis
peregrinos ab vrbibus nequaquam pellendos, exemplo ferarum, quæ nunquam
expellunt catulos: quæ conformem sui generis adjuvant, vbi homo impugnat.
Canes ante mensam impastos non patimur, & homines extrudimus?
Quid illum eiicis, qui te pascit ? Quid tam vtile, quam cultores agrorum
Agricolas servati vtile. reservari, non interire plebem rusticorum ? Quod igitur
indecorum est, etiam inutile est &c.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0626.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free