- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
542

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XVII. De causis huiusmodi congregationis - Cap. XVIII. De vtilitate conuiuantium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

542        DE ECCLESI. DISCIPLI.

præstes, & ne vnquam sinat eos incidere in corruptam societatem, & iracundiam dominorum,
atque hostium calamitates. Demum inde ad convivales mensas revertentibus,
mos talis institutus est, vt Senatoribus tantæ multitudinis per deputatos ministros
Mos bibendi. stolis candidis indutos, ampla cornua electo potu repleta, pro summa memoria sanctæ
Trinitatis more antiquorum ebibenda, successivo ordine præsententur.
Deinde eisdem cærimoniis in memoriam Deiparæ Virginis, & tertio patroni, cujus
Cornua pro cyathis. invocationi Parochialis ecclesia dedicata sit, cornua simili liquore plena, & præsentata
ebibantur. Quibus rite peractis, ex alto legi solent ad latus Senatoris statuta
Statuta conviviorum. convivantium, quid sanctius & honestius, tam ibi quam domi, pro omni statu, &
tempore, ac ætate diligenter sit servandum, quasi in vna compendiaria vita præsentis,
& futuræ lætitiæ acquirendæ statuta hæc proponerentur. Sed neque pœna transgressorum
Pœna transgressorum. est exclusa, quin & in illi obnoxii sint vt solvant, scilicet tot ceræ libras sacris.
altaribus deputandas, & ita memoria Sanctorum continua reverentia præsentibus
suo tempore convivis instauratur, & frequentatur.

De vtilitate convivantium.

CAP. XVIII.

                                        RERACTIS igitur iis mensalibus solatiis, pariter Ecclesias
                                        omnes vtriusque sexus & ætatis homines, Deum & Sanctos
                                        eius pro sua incolumitate, ac parentum salute invocaturi
                                        ingrediuntur: diebusque aliquot in tam piissimo ministerio
                                        deducendis, valde soliciti sunt, vt si qui in medio eorum
Discordes rediguntur ad concordiam.                                         discordes sint, ad gratiam & amicitiam eosdem reducant.
                                        Si præterea immineant alicubi in limitibus regnorum
                                        hostiles insultus, vt stent paratissimi ad omnimodam
                                        defensionem. Si denique visis juvenibus personis pro vinculo
connubii conjungendis, eo quod in cœtu hominum ob morum probitatem videntur
idonei, tunc illico diem persuadent, & præsigunt parentibus vtriusque, quo procus
accedat pro votis sponsalibus inchoandis. Et hinc evenit, vt vnus fiat e pluribus:
Vnus fit e pluribus. quoniam etsi plures amici sint, vnum tamen fiunt, in quibus vnus spiritus, &
vna sententia est, vel conjugali copula juncti vna caro. Præterea in tali convictu,
vel cœtu Ecclesiæ, teste Ambrosio lib. I. Offi. cap. XXXIII. fidei consortio, initiandi
societate, percipiendæ gratiæ necessitudine, mysteriorum communione, amicitiam,
& benevolentia augetur, & crescit. Hæc enim etiam appellationes necessitudinum,
Amicitia & benevolentia quomodo crescunt. reverentiam filiorum, autoriratem & plætatem patrum, germanitatem fratrum
sibi vendicant. Multum igitur ad cumulandum spectat amicabilem convictum necessitudo
gratiæ. Adjuvant etiam parium studia virtutum: siquidem convictus
morum facit similitudinem. Sed nihil tam consociabile, quam
Convictus morum facit similitudinem. cum æquitate justitia: quæ velut compar, & socia benevolentiæ,
facit vt eos quos pares nobis credimus, diligamus.
Tantum igitur valet benevolus is convictus, vt
plerunque pignora naturæ vincat.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0628.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free