Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XX. De ritu orandi in Ecclesiis - Cap. XXI. De secura positione armorum in atrio Ecclesiæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Lupi quando sæviores. | immanes, & insatiabiles lupos in qui tribus mensibus, Ianuario, Februario, & |
Martio plus solito ferociunt, quam reliquo anni tempore: que interimantur eo apud | |
Deum præmisso voto, atque servata fide, vt pelles feræ percussæ quasi pro sacrificio | |
scabellis sacrorum altarium sub pedibus celebrantis offerantur. Et hinc est ortum, que | |
Pelles vrsinæ scabellis altarium offeruntur. | maximo, ac horrendo vrgente frigore, super vrsinam pellem stant sacerdotes celebraturi. |
Si vero lupina pellis, aut lyncea, vel vulpina, aut alterius generis retibus | |
excepta fuerit, pretium eius pro cereis Ecclesiæ fideliter adaptatur. Dixi præterea | |
Cerei emuntur pro pellibus ad vsum ecclesiarum. | gladios, vt vim vi, si in insidiis occurrerit, repellant. Deinde secures, propter |
arbores diris tempestatibus per transversam viam ejectas, vt libere transeant, excidendas, | |
& amovendas, vel pontes subita inundatione perfractos celerius restaurent. | |
Gladii. | Ferunt etiam lanceas loco baculi, ob aqueas fossas transiliendas. Habent |
Secures. | nihilominus baculos annales, seu Calendarios(de quibus lib. primocap. XXXIIII. |
Lanceæ. | dictum est ) pro gestamine manuum: quibus docent, disputant, interrogant, & concludunt |
Baculi annales. | lunares conjunctiones, & oppositiones, ac cursus, festa mobilia, ac fixa: pariter |
Rimstaff dicti. | & signa dierum, infallibili experientia, quasi e libro declarata legerent, exponuntur |
Experientia temporum. | & interpretantur. |
De secura positione armorum in atrio Ecclesiæ. | |
CAP. XXI. | |
TEMPLA, seu Ecclesias parochiales ingressuri ruricolæ | |
Arma in atrio ecclesiæ ponunt. | Septentrionis, ante valuas, sive in atrio absque vlla furti |
suspicione prædicta arma, donec divina absoluuntur, præcipue | |
tempore pacis deponunt, rursusque ad propria reversuri | |
resumunt. Lege enim majorum gravissima pœna | |
sacrilegi reperti puniri solent: nec eius horrendi sceleris | |
Sacrilegorum gravis pœna. | reus inventus, vlla immunitate gaudebit: immo gravioribus |
affligi tormentis debet, dum contra Ecclesiæ libertatem, | |
securitatem, & privilegia delinquit. Similiter & in via | |
Ecclesiarum itinerantibus, insidias, aut vulnera inferentibus, singulari Principis lege | |
Cano. sacri et leges imperiales contra sacrileg. | infligitur pœna: quæ veluti gravioribus delictis annumerata, Regio tribunali castiganda |
servatur, quemadmodum etiam sacri Canones sanciunt, & Imperiales leges. | |
Satisque huic immunitati congruit CXI. problema Plutarchi, quo dicit: Ita sacerdotes | |
Verba Plutarchi. | olim venerabantur, vt ante templa, vel aras positi, sacram effigiem, & divinum |
simulachrum representarent: ad quod omnibus egenis, ac supplicibus tanquam | |
ad aram confugere licebat: vnde nec terreri, nec arceri omnino poterant. Quocirca | |
in ipso januæ vestibulo, ac limine eiusdem ponebantur lecticæ. Qui vero pedibus | |
hujusmodi sacerdotum se provoluissent, eo die ab omnibus plagis, ac pœnis | |
Libertas maxima. | tuti erant: qui si prius vincti fuissent, ac ad eum accessissent, evestigio solvebantur. |
Vincula vero non per januam, sed per tectum sublata foras abiiciebantur. | |
Nunc autem dolendum est impiis persecutoribus vincula, catenasque non sufficere, | |
Sacerdotes inpie jam tractantur. | quibus atrocius Dei sacerdotes mille contumeliis afflictos alligent, spolient, & occidant: |
per quorum devotissimas preces misericordia divinitus acquiri consuevit. | |
Sed rursus attendant scriptum fore, Beneplacitum est Domino in populo suo, & | |
Locus scripturæ verax. | exaltavit mansuetos in salutem: in quorum manibus gladii ancipites sunt, ad faciendam |
vindictam, & ad alligandum Reges eorum in compedibus, & nobiles eorum in | |
manicis ferreis, vt faciant in eis judicimum conscriptum. Et hæc est gloria omnibus | |
Sanctis eius. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>