- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
547

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXIIII. De restitutione sacrorum vasorum S. Petri - Cap. XXV. De sacrilegiis, & differentiis, ac pœnis eorundem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         547

plerosque Romanorum suis humeris in templa portaverunt, ne in cæteros milites minusGothi portabant debiles ad templa.
clementes inciderent, prout S. Augustinus, & Orosius, hanc historiam jam
sibi magis compertam tradiderunt. Ille enim in III. lib. de Civit. Dei cap. XXVIII.
Gothis admirandam clementiam tribuens, inquit: Gothi tam multis Senatoribus pepercerunt, Augustinus: & Orosius.
vt magis mirum sit, quod aliquos peremerunt. Hic vero Orosius lib. VII.
cap. XXVIII, miris exclamationibus in laudem Gothicæ gentis vtitur. Ibi enimGothi multis pepercerunt.
videre licet, Gothos vehementer horruisse sacrilegia, & non solum sacram vasa aurea,
& argentea, magnitudine, & pondere, ac pulchritudine pretiosissima, in sacrasSacrilegia Gothi horruere.
ædes retulisse: verum etiam omnes tam ethnicos, quam Christianos ad Sanctorum
Basilicas confugere volentes, e medio interjectu Vrbis, exertis vndique ad defensionem
gladiis, salvos & liberos deduxisse. Hæcque contigerunt circa annos DominiAnno Domini 414.
CCCC. XIIII. teste Sigisberto.

De sacrilegiis, ac differentiis, ac pœnis eorundem.

CAP. XXV.

                                        NE autem quempiam lateat horrendi criminis hujus sacrilegii,
                                        hæresis, ac schismatis execrabilis impietas, censendum
                                        est id fieri, quoties vel personis, vel locis sacrisSacrilegium fit.
                                        ( vt D. Brunus lib. V. cap. vltimo de hæreticis integre
                                        asserit ) injuria irrogatur, aut Ecclesiastica bona profanantur.
                                        Ac primum quidem, vt varii sunt gradus, & dignitates
                                        sacrarum personarum. ita variæ quoque pœnæ sunt
                                        sacrilegii, quod in personas Ecclesiasticas perpetratur. Si
                                        quidem alia pœna in eos statuta est, qui hostilem & sacrilegamPœnæ variæ sacrilegorum.
manum in S. Ro. Ecclesiæ Cardinales injecerint: alia in violatores Episcoporum:
alia in cos, qui sacerdotes, & clericos violenter invadunt: alia in raptores sacrarum
virginum, & rerum Deo ac Ecclesiis dedicatarum. De quorum pœnis infligendis
satis justa, & severa provisio in municipalibus regnorum Aquilonarium legibusMunicipalia jura Aquilonarium regionum.
facta est, si alias jura vigorem, & executorem haberent, juxta criminum excessum,
& atrocitatem, De D. Cardinalium rarissime illuc venientium, offensoribus,
non minor pœna sumeretur, quam si Regia majestas læsa foret: hoc est, condemnatio
ad truculentissimam mortem. Sed is casus nunquam accidit in his terris, quin potius
tam sublimibus personis omnis reverentia, & obedientia exhiberetur, quæ summoLegati Apostolici semper humanissime excepti in Aquilo.
principi ostendi posset, & deberet, prout charissimus frater & antecessor meus D.
Io Magnus Gothus declarat in sua Metropoli Vpsalensi. Pariter & aliis S. Rom.
Ecclesiæ, & Sedis Apostolicæ legatis, ingenti honore & liberalitate semper susceptis,
Deoque propitio suscipiendis. Violatores vero Episcoporum vti plures, & graviores
sunt, ita & legibus humanis difficulter arceri, vel judicari possunt: nisi Deus, qui
pro ipsis corripit Reges (quibus & præcepit, ne tangerent christos eius ) suo judicio
per legitima tribunalia judicium fieri præcipiat, vt proscribantur, deponantur,
ac degradentur: quemadmodum & multi Imperatores, Reges, Duces, Comites, &
Equites aurati pro enormibus delictis deponi, & puniri solent: ne alicujus effrenis
impietas inulta linquatur, donec Deus arguet in æquitate pro mansuetis terræ. Impietas non manet inulta.
Ideoque nullus in sublimi potestate constitutus præsumat alienum judicare servum,
qui domino suo stabit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0633.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free