- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
549

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXVII. Adhuc de similibus sacrilegis - Cap. XXVIII. De plagis sacrilegorum &c.

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         549

Ecce quam securi navigant sacrilegi. Profecto non omnes hactenus secura navigaverant
aura, præsertim in Suetia, & Gothia: de quibus mihi specialis sermo est:
qui vel Ecclesiam oppresserant, vel auxiliares manus ab ea retraxerant. Novi enimDepositio potentum.
aliquemex Principibus regni Gothorum, quingentos equites in quotidiana familia
fatis magnifice aluisse: cujus soror circa annum Domini M. D. XXXV.
in ordinem plebeiæ multitudinis redacta, pœnam patitur, quod majores sui non
fatis pii fuissent in Ecclesiam, & Dei ministros, in quos ne prædium aliquod conferrent,
voto pertinaci sese dudum astrinxerunt: quo casu multi a summo culmine
nobilitatis ad vilissimam conditionem sunt detrusi. Iustum quippe est, vt ignobilesIgnobiles quare multi fiunt?
fiant, qui Deum, a quo est omnis nobilitas, in Ecclesiæ ministris contemnere
non verentur. Neque opus est ad confirmandum hoc argumentum, exempla ab
divinis literis petere: nam sacra historia vix aliquid frequentius, aut horribilius inculeat, Scriptura sacra exhorret sacrilegos.
quam horrenda illorum tyrannorum, & sacrilegorum supplicia, qui ab initio
institutæ Ecclesiæ, divino sacerdotio injurias, irreverenti, & feroci ingenio
irrogarunt.

De plagis sacrilegorum &c.

CAP. XXVIII.

                                        VNVM tamen hic ex Iosue VII. referre congruit de Acham: Acham sur.
                                        qui inter sexcenta millia pugnantorum, jussu Domini
                                        per tribus, samilias, domos, & nomina quæsitus, repertus, &
                                        confessus est hoc modo: Vidi inter spolia pallium coccineum
                                        valde bonum, & ducentos siclos argenti, regulamqueSiclus 20. obolos habet.
                                        auream quinquaginta siclorum, & concupiscens abstuli, &
                                        fossa humo absondi &c. Quæ omnia extracta, & projecta
                                        ante Dominum, tulit Iosue, filios, filias, boves, oves, asinos,
                                        tabernaculum, & cunctam supellectilem ipsius Acham:
quem & duxit ad vallem Achor, & ait illi: Quia turbasti nos, exturbet te DeusVallis Achor.
in die hac. Lapidavitque cum omnis Israël, & cuncta quæ illius erant, igne consumpta
sunt, lapidum acervo id testante in hunc diem: locusque vocatur Vallis Achor
in sempiternum. Quo facto aversus est furor Domini ab Israël, vt denuo ad gratiam
recepti, de inimicis triumpharent: paucique eorum percusserunt vno die XII. milliaLapidatus e sur.
oppressæ civitatis, & Regem suspenderunt, Solque & Luna, vt victores in cæteros
hostes, quinque scilicet Reges potentissimos, fierent, stationem sui cursus annuerunt.
Præterea cunctas gentes inimicas est resistentes, in omnibus terris circumjacentibus,
speciali numero Reges XXXI. gladio, furca, incendio, vel lapidibus deleverunt. Victoria redit.
Domini enim sententia fuerat, vt indurarentur corda eorum, & pugnarent contra
Israël, & caderent, & non mererentur vllam clementiam, ac perirent. DominoReges 31. periere.
enim, & Mosi servo eius ( prout nunc inconvertibiles sacrilegi, & hæretici) semper
durissima cervice restiterunt, & indies adhuc resistunt, donec similiter, aut
gravius puniantur. Vnum tamen hic addendum veniet, quomodo durus ille persecutor
populi Domini Adonibezech, fugiens e prælio, Israël comprehensus est, &Sententia Domini fuit.
cæsis summitatibus manuum eius, ac pedum, in squallore sedens dixerit: SeptuagintaIudi. 1.
Reges amputatis manuum, ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa
mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus: ne forte sacrilegi pungentis
conscientiæ flagitium ( fame Ecclesiasticas personas occidendo) cum LamechReges 70.
Lamech.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0635.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free