- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
550

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXVIII. De plagis sacrilegorum &c. - Cap. XXIX. De remediis sacrilegiorum auertendorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

550        DE ECCLESI. DISCIPLI.

dicere cogantur, Occidi virum in vulnus meum, septuplum vltio dabitur de Cain,
& de Lamech septuagies septies, quia milles audierant, & audiunt cavendum
esse a hoc nequissimo & crudelissimo facto: quia opprimunt alium, vt ipsi oporessores
Ambrosius Politus. semper gravius torqueantur: prout video D. Ambrosium Politum Archiepiscopum
Compsanum super quartum caput Gene. diligenter annotasse, videlicet inferentem alteri
Injuriam inferens sibi primum nocet. injuriam, sibi primum & maxime inferre. Possent quidem viri Ecclesiastici vim vi
quandoque repellendo, graves vlcisci violentias, aut duras avertere persecutiones: sed
cum in bono vincendum sit malum, scuto patientiæ adversa gravissima venient toleranda:
Scutum patientiæ. vt forte eo genere pugnandi sese a mortifera vexatione, & proximum a malo
proposito, & pessimo opere liberare possint, exemplo & consilio beati Gregorii:
Gregorius potuit, sed noluit se liberare de persecutione Longobardorum. qui de seipso (vt prædictus D. Archiepiscopus Ambrosius cap. præallegato resert )
testatus est, se potuisse Longobardorum tyrannidem debellare, ita vt ne vnus
quidem in Italia remansisset: maluisse tamen cum cæteris iniquum sufferre jugum,
quam se Dei, & Christi Regis pacifici vicarium, sanguini admiscere. Veruntamen
ea mensura & modo ferenda est injuria, vt non conturbetur Reipublicæ tranquillitas,
Modus ferendi injuriam. & commune bonum.

De remediis sacrilegiorum avertendorum.

CAP. XXIX.

                                        CONSYDERATA prædicta Prælatorum indicibili
                                        patientia, vitæque sanctitate, & horrore tam immensi sceleris,
Horror sceleris revocata malo.                                         & infamia sobolis procreatæ, ac procreandæ, gravique
                                        Ecclesiastica censura, & multis ac infinitis malis, ex odio
                                        & discordia secuturis, sæpissimæ Reges & Principes Aquilonares,
                                        offensos Episcopos & prælatos, ob vitæ sanctitatem
Concordia restauratur.                                         & admirandam fidei constantiam, ne illate injuriæ
                                        Deo vltore vindicentur, recipere solent ad gratiam &
                                        favorem: quemadmodum potentissimus Rex Suetiæ Magnus
Magnus Recognomento Ladalaas, cum sanctissimo Antistite Brynolpho Scarensi, seditiosis
Brynolphus Episcopus. procurantibus pro hoste reputato, atque pluries ad mortem quæsito, celerrime cunctis
admirantibus, & congratulantibus in gratiam venit. Die etenim Assumptionis beatissimæ
1285. Virgini dedicato, circa annum Domini M. CC. LXXXV. solenni missa Pontificis
audita, depositisque a se, & satellitibus suis omnibus armis, ante pedes altaris &
Præsulis se prosternens, humilime scelerati propositi venia sub Ecclesiæ disciplina petivit,
Concordia beata. & accepit, Pontificem in arcem suam Regiam, honorifice, vt secum pranderet, ad
ducens: indeque secutum est, vt serenior conscientia Regis fieret, & Episcopo ac clero
eius vbique daretur tranquillitas major: quod exemplum necessitate per occasionem
exorta, quanto magis & Reges, & Præsules ( seclusis susurronibus ) in mutuam
gratiam redeuntes, secuti fuerint. tanto quietius, & amœnius vtriusque gubernia
Natura pessima susurronum. solidantur, & crescunt. Dixi, Susurronibus seclusis: quia hi vt detractores clam
& secrete, immo & publice ita innocentes plerunque in moribus, vita, fama, &
omni actione maculant, vt gravius ea malignitate feriant, quam si eisdem in fronte
& oculis infligerent vulnus. Magnam fortitus est laudem Serenissimus Princeps
Svanto princeps. regni Suetiæ Svanto, qui tales artifices venenatæ linguæ nunquam passus est altero
absente aliquid enarrare: sed jussit hunc eo loco, quo loqui, vel detrahere cœpit,
donec pars altera responsura accederet, firmo pede manere. Idque sine dubio
fundatum


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0636.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free