- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
554

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXXIII. De optimo remedio discordias, hæreses, schismata, ac reliquos detestabiles abusus abrogandi - Cap. XXXIIII. De temerariis disputatoribus prohibendis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

554        DE ECCLESI. DISCIPLI.

Ita & optimum, ac necessarium reducendæ securitasis erit remedium, vt ausoritate
Remedium efficacius. Regum & principum, quævis errata juxta laudabilem veteris Ecclesiæ ritum,
arbitrio & integritate bonorum hominum, quoad fieri poterit, obliterentur, &
diligenter præcaveantur, ne amplius tam perniciosæ & illicitæ disputationes, toti
populo incessanter nocituræ, Principum constitutione permittanrur, scilicet vt
Constitutio catholica. nemo sive clericus, sive laicus, publice vel privatim (vt sane D. Brunus vltimo cap.
VI. lib. de hæreticis pro publico bono suadet )de fide Catholica propria autoritate
disputet, & ea, quæ a sacris Conciliis semel diffinita sunt, denuo in dubium revocet:
ne novæ nascantur hæreses, aut semel extinctæ, in gravius Ecclesiæ damnum
revocentur. Decet enim salubriter decreta, stabili firmitate perpetuo fore permansura.
Grego. Nazianzenus. Non enim omnium est (teste Gregorio Nazianzeno publice, & semper de Deo
contendere, disputare, vel exquirere naturam: nec ita vilis est sacræ scripturæ sermo,
Circumstantiæ necessariæ. vt vulgo indocili, & homunculis reptantibus adhuc pateat: immo nec semper, nec
omnia, nec omnibus, nec ab omnibus sunt proferenda. Sed est & quando, & quibus,
& inquantum, & eorum, qui ingenium, atque industriam sumpserant in disciplinis
speculativis, atque eorum, qui norunt, amotis corporalibus, incorporalia
Impurus nil rectum judicat. & spiritualia conspicari. Sed ante omnia illorum est, qui & anima, & corpore
iam purgati sunt, vt minimum qui certe purgantur. Qui vero minus purus est,
quomodo audet purum contingere ? &c. Hæc aurem post illa quoque proferenda
sunt, in quibus delectati sunt, cantica, post ventris, & eorum, quæ sub ventre sunt,
curam: a quibus etiam hoc delectationis loco ducitur, si de rebus divinis contentio
Capacitas auditoris attendenda. moveatur, vt in controversiarum certamine delectentur. Virtus præterea, & capacitas
est in auditore attendenda, quia divina mysteria non nisi a puris, & per puros
sunt tractanda, qui sceleribus & sacrilegiis non fuerint inquinati.

De temerariis disputatoribus prohibendis.

CAP. XXXIIII.

                                        LEGES igitur, quæ disputationes & tractarus, tam publicos
                                        quam privatos, de Deo & fide Catholica prohibent,
                                        non examinationem. & doctrinam scripturarum interdicunt,
Temeritas disputantium cohibenda.                                         sed eorum tantum temeritatem coërcent, qui non verentur
                                        propria autoritate de dogmatibus fidei disputare:
                                        immo nova, & falsa dogmata pro veris asserere, & aliorum
                                        animis instillare, & quæ semel recte diffinita sunt, in
                                        dubium revocare, condemnare, & retractare, quasi ipsi soli
Errantes secum multos in errores ducunt.                                         sint Apostoli, soli prophetæ, soli magistri: non solum
errantes ipsi, sed multos etiam alios in barathrum errorum suorum præcipitantes. Ac
talem quidem disputatorem ita alloquitur prædictus Nazianzenus, referente eodem
Temerarii & pertinaces hic taxantur. Bruno: Esto tum excelsus, & excelsorum superior, & supra nubes ascende, si libet,
& invisibilia conspicare, & ineffabilia sermone complectere: supra Heliam assumere,
& supra Mosen facie ad faciem vide, si potueris, Deum: supra Paulum quoque
Theologi facti in momento. ad tertii cœli elevare fastigia: cur & alios sub die vis plasmare ? cur Theologos sub
momento temporis facis ? qui de divina natura differant, cum suæ sint vitæ adhuc
penitus ignari, vt putes eos velut inspirantam a te magis, quam elucubratam suscepisse
Examen vesparum. doctrinam, & imperitorum verbis quamplurimos agis conventus ? vt quid araneis
colligas infirmos, & contrahis, velut sapientiæ est aliquid largiturus ? vt quid examen


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0640.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free