- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
556

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXXVI. De eodem, quòd in opinionem hæreticorum non est descendendum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

556        DE ECCLESI. DISCIPLI.


illustration placeholder

De eodem, quod in opinionem hæreticorum

non est descendendum.

CAP. XXXVI.

                                        BLANDA admodum, & nimium perniciosa licentia
                                        multos hoc infelici ævo decipit, vt tempori se conformantes,
Temporisantes periculosi.                                         remissiusque agentes, non ita austere vivant, nec regulas
                                        observent, vti olim a patribus fuerat institutum: quia iam
                                        subtilior, inquiunt, est mundus, & graviora tentamina fragilibus
                                        offeruntur: & ita de similibus argumentis serpentinæ
                                        scholæ in paradiso institutæ: quasi securiores forent
                                        in omni optata prosperitate, quam in tentatione, & flagellatione
Virtus perficitur tentatione.                                         justorum, in qua perficitur virtus: vel quasi pacem
ampliorem consequantur in Republica, quando remissiori devotione serviunt
Basilius Mag. in Ecclesia: prout præfectus Valentis blande monere conatus est Magnum Basilium,
vt tempori pareret, & non tot Ecclesias propter pravam dogmatum subtilitatem vexari
pateretur &c. Cui respondit: Adolescentibus, inquit, hæc verba congruunt:
illi, & illorum similes, talia promissa respiciunt. Qui autem divinis innutriti sunt
Species omnes mortis pro eloquiis divinis sustinendæ. eloquiis, corrumpere de divinis dogmatibus, nec vnam quidem syllabam patiuntur,
sed pro his (si contingat ) etiam ornnes mortis species amplectuntur. Amicitiam
autem Imperatoris magnam quidem cum pietate judico: sine quo perniciem potius
hanc appello. Cumque præfectus sæviret in eum, stultumque vocaret, S. Basilius ait:
Gelasius papa. Hanc quidem stultitiam semper habere exopto. Præterea Gelasii Papæ doctrina est,
quod in his, quæ ad fidem pertinent, requisiti, aut rogari, vt impiorum voluntati
condescendamus, non ad inferiora descendendo deficiamus: ac propterea non condescendendum
his, qui e superiori loco a Catholica & Apostolica communione, ad
inferiora quæque, & ad hæreticam, damnatamque confusionem prolapsi sunt. Fateor
Hæretici descendant corrigendi ad Christianos. condescendendum esse infirmioribus: sed ita, vt ab errore revocentur ipsi, non vt nos
eorum errori communicemus. Descendit Dominus de cœlo, vt hominem ab errore
liberaret, non vt eius misceretur errori. Sed & ipse præmonuit, vt qui in tecto consisterent,
non descenderent, nec ad ea, quæ in domo videntur esse tollenda. Rursus
Apostolus, qui abundantius omnibus laboravit, cum de veritatis custodia ageretur,
clamat: Quibus nec ad horam cessimus subjectionis gratia, vt veritas Evangelii
Condescendentes hæreticis descendunt. permaneret apud vos. Qui ergo hæreticis ita condescendunt, vt eorum erroribus
consentiant, hi non condescendunt ad subveniendum, sed vt cum ipsis ad inferna
demergantur. Quo pacto nullus Catholicus hæreticis condescendere debet, sed
mortem etiam prius pati, nedum corporis, bonorumque periculum subire:
quam paternæ traditionis fidem ab omni prævaricatorum
contagione discretam abroget, atque relinquat.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0642.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free