Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXXVII. De Principum funeribus, sepulturis, & testamentis - Cap. XXXVIII. De eodem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
vastant, invadunt, vel eripiunt, vt sacrilegi judicantur: de quibus etiam Ambrosius | |
Necatores egentium. | c. sunt qui XVII. q. IIII. Tales Varense Concilium necatores egentium, |
& infideles appellat, ac ab Ecclesiis abiiciendos suadet. Ita & Concilium Agathense | |
omnes condemnat, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento | |
relictas, retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donaverint Ecclesiis, vel monasteriis, | |
crediderint auferendum, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab Ecclesiis | |
Sacrilegi omnium pessimi. | excludantur. Sed omnium pessimi sacrilegi sunt, qui res immobiles Catholicorum |
principum liberalitate sacrosanctis Ecclesiis collatas, ab iisdem auferunt: | |
Pœna sacrilegorum. | graviusque censebitur, si in hæreticos, & schismaticos transferantur: idque sacrilegii |
genus jure Canonum excommunicatione, infamia, carcere, exilio, & multa pecuniaria | |
coërcetur | |
De eodem | |
CAP. XXXVIII. | |
OMNES Ecclesiæ raptores, eiusdemque facultatum alienatores, | |
Pœna eorundem. | a limine sanctæ matris Ecclesiæ anathematizantur, & |
Apostolica autoritate pelluntur, damnantur, atque sacrilegi | |
esse judicantur. Item si quis oblata Deo, dederit alteri, | |
vel acceperit (vt c. In canonibus XVI q. I. ) præter Episcopi, | |
Dans & accipiens anathema sit. | vel eius Vicarii consensum, ad dispensandam misericordiam |
pauperibus, & qui dat, & qui accipit, anathema | |
sit. Item qui res Ecclesiæ, jussu & largitione. Principum, | |
vel quorumdam potentum, aut quadam invasione, vel tyrannica | |
potestate tenuerint, & filiis, vel hæredibus suis (vti iam factum videtur ) quasi | |
hæreditarias reliquerint, nisi cito res Dei admoniti ab Episcopo, agnita veritate | |
Pœna perpetua. | reddiderint, perpetuo anathemate feriantur, Item valde iniquum est, vt quæcunque |
pro remedio peccatorum, vel salute, ac requie animarum suarum vnusquisque venerabili | |
Ecclesiæ reliquerit, a Christianis, & Deum timentibus hominibus in aliud | |
Infamia perpetua. | transferri, vel converti permittatur &c. Vrbanus Papa sacrilegos perpetuam infamia, |
aut carcere, aut exilio perpetuæ deportationis damnat. Pecunia Ecclesiastica furto, | |
& rapina subtracta, reddatur in quadruplum jure Canonum. Item si qui monasteria, | |
& loca Deo dedicata infringunt, & deposita, vel alia exinde abstrahunt, damnum | |
novies componant, & immunitatem tripliciter, & veluti sacrilegi canonice subjugentur. | |
Pœna capitis. | De jure civili, qui publica sacram compilaverint, capite puniuntur. I. sacrilegi |
ff. ad I. Iul. pecul. Præterea qui veteres, aut autoritate sanctæ Ecclesiæ, aut Catholicorum | |
Principum, pro temporum, locorum, & personarum ratione abrogatas | |
leges rursus propria temeritate revocant, & pro legibus citant, | |
Falsarii deportatione puniuntur. | tanquam qui nullo autore habito, falsis constitutionibus |
vtuntur, veluti falsarii puniuntur: quorum pœna | |
olim erat, aquæ & ignis interdictio: hodie | |
vero deportatio. Et si servus sit, | |
qui admisit, vltimum | |
supplicium. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>