Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXXIX. De falsis interpretationibus legum, & scripturarum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
EADEM etiam pœna tenentur, qui falsis interpretationibus | Falsi interpretes |
leges dolo malo corrumpunt: cujusmodi sunt, qui sacram | |
scripturam Veteris & Novi testamenti, sacros Canones, | |
& sanctorum Patrum scripta, de vna lingua in aliam | |
falso transtulerunt, vel his ipsis aliquid addunt, aut detrahunt. | |
Si enim falsi pœna tenentur, qui edicta publice proposita | Similitudo pœnalis. |
dolo malo corrumpunt, quanto gravius puniendi sunt ? | |
qui divina mandata Spiritu sancto autore scripta, atque omnibus | |
fideliibus proposita, sacrilega mente depravant, atque | |
corrumpunt. Sic & qui verba sacrarum scripturarum, & legum captant, & secundum | |
propriam ingenii virtutem, vel intelligentiam ea legentes, vel docentes, in | Interpretes falsi vt hæretici puniendi. |
alium sensum, quam spiritus veritatis exoptat, detorquent (siquidem id dolo faciunt ) | |
vt hæretici, & rei criminis falsi plectuntur. Ita Gregorius VII. VVladislao | Greg. VII. VVladislao duci scripsit. |
Bohœmorum Duci scripsit, ac prohibuit, ne ( vt optavit ) scriptura sacra | |
verteretur in linguam vulgarem: quoniam tam secreta majestas est in ea, vt difficulter | |
translatæ, sensus secretorum Dei poterit in ea postmodum deprehendi: immo | |
nunquam devotior fieret populus, quando sciens facilitatem in contemptum | |
verteret, quod in reverentia consueverat admirari, & iam in cervisiaria taberna irrisorie | Taberna cervisiaria. |
decantatur. Qui autem legumlatores, & earum justos interpretes, aut alios | |
quoscunque Catholicos calumniantur, pro diversitate criminum puniuntur: & qui | Calumniatores. |
innocentes accusat, eadem pœna plectatur, quo intendebat calumniosam actionem, | |
ne mentiendi licentia permaneat impunita: quam pœnam dum principes, Aquilonares | Licentia menti endi auferenda. |
præcipue(quos vellem hæc omnia sane intelligere, & celerius avertere)secundu | |
municipalia sua jura providentius attenderent, pauciores essent Reipublicæ, & eorundem | |
principum hostes, qui incessanter indigenas turbarent, Ecclesias destruerent, clerum | |
spoliarent, & Regi moverent contumeliosissimam rebellionem. Res enim secularium | Res secularium principum deteriorantur. |
Principum semper in deterius lapsura cernitur, quando quod | |
Deo dedicatum est, vel ipsi spoliant, vel qui connivendo vbi possunt, | |
& tenentur, raptores non puniunt, donec & ipsis | |
Principibus justo Dei judicio truculentior injuria | Nescire turpissima excusatio est. |
inferatur, & præsertim fingentibus | |
se nescire, quod crudeliter | |
exequendum dederant | |
in mandatis. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>