- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
562

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLII. De pacifica gubernatione bonorum Principum, & perculo malignorum - Cap. XLIII. De eodem ex literis sacris

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

562        DE ECCLESI. DISCIPLI.

Conditiones bonorum regum. diutius, tranquillius, & securius multo præesse, ac prodesse solent, quando se (salva
Regia honestate ) amabiles, humanos, clementes, affabiles, largos, atque munificos
ap id omnes, maxime desolatos, & quavis humana ope destitutos, exhibent: (vnde
populi favor, & Principis honor accrescet ) quam e contrario, quando omnibus sese
minaces, & horrsendo præbent. Severitas nanque, & austeritas, molestia, & subditorum
Vitia principum. multatio, & innocentum oppressio facit, vt Principes nimia elatione illusi, ad
eam obstinatiam deveniant, vt pace contempta, sanisque consiliis spretis, fiant pertinaces
Principes pertinaces periculosissimi. in proposito, stupidi in judicio, mente incorrigibiles, avaritia insatiabiles, tributis
imponendis intolerabiles, alienæ quietis turbatores, duri, torvi, immites, inflexibiles,
inexorabiles, & omnigena vitiorum caterva repleti, neminem etiam animo ferentes.
Reductio libertatis. Tunc evenire solet, vt subditi ad libertatem respicientes, ea remedia, vel secreta,
vel publica conspiratione cogitent, quæ nunquam permittunt tam impium, & insolentem
diutius gubernare. Cujus rei exempla, quia in recenti historia Gothorum &
Sueonum, immo in aliis multis autoribus plurima, ac horrenda notata sunt, ex eis,
si libet, requirantur: inveniturque, quod corripi merentur vt humani generis hostes.

De eodem e literis sacris.

CAP. XLIII.

                                        NEQVE incongrue huic loco testimonium afferunt sacræ
Deut. 28.                                         literæ, præsertim Deute. XXVIII. super benedictionibus
                                        bonorum, & maledictionibus reproborum applicandæ.
                                        Ibi etenim Dominus legitime certantibus,
                                        præter alia infinita bona pollicetur, & præstat victoriam
                                        contra hostes: vt cum per vnam viam venerint, per septem
                                        fugient a facie persequentis. Demumque bonis promittitur
                                        in eadem scriptura, quod eos constituet in caput, &
Caput non cauda.                                         non in caudam: & erunt semper supra, & non subter.
Supra et non subter. Contra malos vero ingredientes & egredientes, mittet Dominus famem, & esuriem,
& increpationem, donec conterat, & perdat eos velociter, propter adinventiones
Pœnæ pessimarum adinuenationum. suas pessimas, in quibus relinquunt Dominum: qui etiam adjunget est pestilentiam,
donec consumat eos. Præterea percutiet eos febri, frigore, ardore,
æstu, & aëre corrupto, ac rubigine, & persequetur, donec pereant &c. Tradet eos
Pœnæ malorum principum. Dominus corruentes ante hostes suos: per vnam viam egredientur contra eos, & per
septem fugient, & dispergentur, per omina regna terræ: eritque cadaver eorum in escam cunctis
Cadaver. volatilibus cœli, & bestiis terræ, & non erit, qui abigat. Percutiet eos Dominus
vlcere Aegypti, & partem corporis, per quam stercora digeruntur: scabie quoque, &
prurigine, ita vt curari nequeant. Percutiet eos Dominus amentia, & cæcitate, ac furore
Pœnæ terribiles. mentis, & palpabunt in meridie, sicut palpare solet cæcus in tenebris: omni tempore
calumniam sufferent, & opprimentur violentia, & non erit, qui liberet eos &c. Præterea
percutiet eos Dominus vlcere pessimo in genubus, & in suris, sanarique non poterunt
a planta pedis vsque verticem capitis &c. Filios, & filias generabunt, & non
Filii et filiæ captivæ ducentur. fruentur eis, quoniam ducentur in captivitatem &c. Advena, qui cum est versatur in
terra, ascendet super eos, eritque sublimior &c. Servient inimico, quem mittet Dominus
in fame, & siti, & nuditate, & omni penuria: & ponet jugum ferreum super
cervices eorum, donec eos conterat. Præterea post multa adiicitur: Insuper & vniversos
Pœnæ non scriptæ. languores, & plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus
super eos, donec conterat eos: & remanebunt pauci numero, qui prius erant
sicut astra cœli præ multitudine, quoniam non audierunt vocem Domini Dei sui &c.
Dispergen


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0648.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free