- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
563

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLIII. De eodem ex literis sacris - Cap. XLIIII. De turpi fuga, & ludibrio eorundem sacrilegorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         563

Dispergentur in terras alienas: habebunt cor pavidum, & deficientes oculos, &Cor pavidum.
animam consumptam mœrore: timebunt nocte & die, & non credent vitæ suæ:
vendentur inimicis suis in servos, & ancillas, & non erit qui emat. Hæc, & similia
terribilis, & gloriosi Dei verba, quisque aut Princeps, aut subditus, incessanter
consyderet, evitet, paveat, & caveat, ne plagis his corripiatur, & hora quaPlagæ præcavendaæ.
non putat, ad judicimum perpetuo, nisi pœnitentia purgatus fuerit, condemnandus
eripiatur.

De turpi fuga, & ludibrio eorundem sacrilegorum.

CAP. XLIIII.

                                        QVO CIRCA comminationibus hujusmodi divino
                                        jure in sacrilegos, & alios Ecclesiæ persecutores objectis,
                                        si a maligno proposito, & nefario opere ( quia illico
                                        non puniantur ) cedere, aut ablata restituere noluerint,
                                        procul dubio experiri cogentur, e talibus violentiis eorum
                                        principatum non posse subsistere, nec fastidita subditorumPrincipatus vrolentus brevis.
                                        patientia fieri diunturniorem. Nam etsi oppressi coram
                                        aliquo terreno judice ( eodem forsan, vel fœdiori crimin
                                        consperso)rectam sententiam, & executionem consequi
nequierant: tamen clamore in cœlum porrecto multiplicatur supplicium, vtOppressores Dei judicio relicti gravius puniuntur.
gravius puniatur oppressor. Interim eo miserior Rex, aut Princeps esse dinoscitur,
quo ab omnibus habetur odiosior, & a nemine de præcavendo periculo informatur:
immo quia crudeles armigeri, vel peregrini milites, bona civium &
incolarum, jussu vel conniventia Principis absque pretio devorant, fugientibus ipsis
regnicolis in exilium, impius ipse Rex, aut Princeps avarus, murorum & vacuarumRex murorum dicitur quando cives fugantur.
ædium, non hominum sentiat se Regem, & rectorem: tamque horrendum,
& ludibriosum experietur spectaculum, vt sive remaneat, sive post alios in
exilium properet, semper quod aliis versuto ingenio, & feroci tormento præstiterat, Rex quod aliis intulit, expectabit.
longe amplius suæ personæ inferri videbit, maxime a militibus peregrinis, &
falsis domesticis: qui non Principi tantum, thesauroque eius, mille hominum injuriis
quæsito, insidiantur: verumetiam Regi inferunt mortem: cui major succedet infamia, Extranei milites nedum Regi, sed thesauro eius insidiantur.
quam nequitiosa præcesserat vita. Gaudium enim sacrilegi vti hypocritæ, instar
puncti brevissimum erit: immo & stirps ipsa, ac soboles secutura ( teste Plutarcho
in libro De institutione puerorum ) quando ad altum fulcrum, id est sublimem
eorum devenerit, tunc humana varietate filii solent descendere ad infelicem fortemFulcrum nobilitatis tempore immutatur.
&c. Sed multo magis, quando scelus parentum punitur in filiis filiorum, &
generatione: atque interim de formidine, pudore, verecundia, atque periculo
infligendæ. sibi necis, ab aliquo parentum suorum crudelitate oppresso, Scelus patris punitur in filiis iihorum.
& spoliato, securi haud erunt. Quo casu quam
acriter multi sint vbique perempti, nil opus est
peramplius ostendere.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0649.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free