- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
564

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLV. De violatione cadauerum, & sepulchrorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

564        DE ECCLESI. DISCIPLI.

De violatione cadaverum, & sepulchrorum.

CAP. XLV.

                                        QVIDAM etiam mortuorum sepulchra, vel ob odium
                                        defunctorum, vel spem reperiendi thesauri, vel salnitri coquendi,
Violatio sepulchrorum infame nomen reddit.                                         truculenta sævitia violantes, impium & infame
                                        nomen, etiam ad posteros propagandum, hæreditare solent.
                                        De primo, scilicet ob odium & inimicitiam, nimis
                                        recens, & abominabilis memoria est de Rege Christierno
                                        eius nominis secundo: qui anno Domini M. D. XX.
                                        non contentus proditorum opera hostem suum Illustriss.
Steno Stur junior Princeps effossus comburitur.                                         Sueonum ac Gothorum Principem Stenonem juniorem, vicisse
in prælio, nisi etiam cadaver eius cum posthumo(vt superius lib. VIII. cap.
XXXIX. de crudelitate eiusdem Christierni dictum est) nimia insolentia exhumasset.
Satis enim erat inimicum vincere: victo autem insultare, aut illudere, ab
Membra mortui excisa hinc inde mittebantur. omni humanitate alienum erat: immo adhuc omni barbarie indignius, excisa membra,
crura videlicet, et brachia ignibus semjusta hincinde in terrorem provincialium,
ob talem pœnam rebellantium, transmittere. Militari quidem laude, quia hostem
vicisset, gloriari poterat: sed cum illius cadaver more lanionum ita demembratum
circumferri permitteret, nimis insolenter, ac turpiter ævo sempiterno sæviisse perhibetur.
Sylla tyrannus. Ita & Sylla crudelitate sua fœdissima (cui non satis fuit vivis hostibus illudere,
nisi mortuorum ossa e sepulchris canino more eruta, in flumen mergi jussisset )
Alexander Magnus nunquam sævit in viros minus mortuos. de Marii cadavere effecit, testamento cavens, vt ipse cremaretur, ne ab
hostibus crudelius ludibrium pateretur. Ita Alexander Magnus non fecit: quia sicuti
bello fuit terribilis, ita parta victoria clementissimus semper extitit. Nam cum
vidisset Darium a propriis famulis interemptum, graviter ingemuit, Bessum illius
Funus mortui inimici propria chlamyd’ texit. percussorem crudeli supplicio affecit. Darii vero corpus dempta sibiipsi Regia chlamyde,
qua tunc indutus erat, ornavit, & ad illius matrem perferri jussit. Hannibal
quoque Marcelli fortissimi hostis, cadaver splendide ornatum cremari jussit,
Hannibal. & reliquiis in argentea vrna positis, auream coronam imposuit, curavitque vt ad filium
Antonius. mitteretur. Antonius cadaver Bruti, quem vicerat, purpureo paludamento
suo involui jussit, & illius cineres ad Serviliam eius matrem, & ad vxorem
Agesilaus Rex. Portiam perferri curavit. Ita & Agesilaus Rex: qui sicut in bello fuit
pugnator acerrimus, sic post mortem mitissimus est repertus:
quod vtique huic, & omnibus similibus, laudem fortitudinis,
& clementiæ gloriam peperit, & perpetuam
samam longe amplius accumulavit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0650.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free