Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLVI. De eodem, quòd propter thesaurum aperiuntur sepulchra
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
REFERT Franciscus Patricius Senvisis Solonem inter | Lib. 5. dei insti. reipub. ti. 10. |
præclaras leges suas statuisse, ne quis in defunctos maledicere | |
auderet. Pium nanque esse dicebat, sanctos eos putare ui | |
e vita disceserunt: & eorum vrnas violare, inexpiabilis religionis | |
arbitratus est. Vnde Alexander Magnus Darii victoria | |
potitus, cum in Persas venisset, Polymachun virum | Violator sepulchri necatur. |
nobilem, quod Cyri sepulchrum demolitus esset, necari jussit, | |
motus præsertim Epigrammate Græcis literis sic inscripto: | Epigramma Cyri. |
Quisque mortalium, & vnde veneris, te enim adempturum, | |
scio hac lege. Cyrus sum, qui Persis imperium armis quæsivi: hoc quodcunque | |
est, humi est, in quo corpus meum tegitur: noli me irridere. Hæc verba Alexandri | Noli irridere. |
mentem commoverunt, vt instabilitatem fortunæ cognosceret, & manibus defuncti | |
Regis vltione violati sepulchri impio sanguine parentaret. Quanti etiam faciunda | |
sunt monumenta sepulchrorum, placido Epigrammate Semiramis Regina animi | Epigramma Semiramis Reginæ. |
excellentissimi docuit: quæ cum sibi sepulchrum non admirandi sumptus constituisset, | |
inscribi jussit hæc verba: Quicunque Rex pecuniis indiget, aperto monumento, | |
quod voluerit, accipiat. Has literas cum legisset Darius, opinatus | |
thesaurum absconditum esse, sepulchri lapidem deleri jussit: quo revoluto, literas | Princeps insatiabilis hæc notet. |
alias vidit, ad hanc sententiam scriptas: Nisi Rex avarus esses, & pecuniæ insatiabilis, | |
mortuorum monumenta non violasses. Vrbana quidem irrisione avaritiæ | |
crimen carpsit fœmina excellentissima, & Epigrammatum sepulchrorumque nimiam | |
diligentiam contempsit. Quid nunc dicerent patres, & avi in Septentrionalibus | Sepulchra mortuorum violantur. |
Ecclesiis ante secula sepulti ? quorum cineres effossa humo, simili avaritiæ titulo | |
sub specie salnitri coquendi, a nepotibus, & filiis commixti stercore pecorino, | |
vel fœtida vrina rapiuntur ad ollas: quibus cineribus ethnica barbaries, vt in terra | |
permaneant, ignoscere solet. O caninam crudelitatem, o rabidam amentiam & | |
temeritatem, o rem non visu modo, sed dictu quoque abhorrendam, e sacris locis | |
sacros eruere cineres, vt ictibus, & globis adaptentur bombardarum Merito | Tumulus Strati poëtæ & natura eius. |
miraculo, quam naturali aliqua ratione. Anthei etiam LXX. | |
cubitorum longitudine sepulchrum, Plutarcho referente, | Sepulchrum Anthei 70. cubitorum longitudine. |
sacrum reputatur: cujus aliqua pars læsa | |
nisi illico reparetur, continua | |
pluvia durat. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>