- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
568

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLIX. De quibusdam optimis Principibus, sub ditorum humeris ad sepulchra Regum deportatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

568        DE ECCLESI. DISCIPLI.

provinciis confluentium, deportantur: prout in historia sua meminit charissimus
frater meus Io. Archiepiscopus Vpsalensis lib. XX. cap. IX. de Rege,
Magnus Ladalaas Rex. Magno cognomento Ladalaas, quia omnia horrea sine clausura sua justitia, & pace
tutatus est: quem subditi ab insula Visingiana itinere XII. dierum ad Stocholmiam
Visingxœ. civitatem Regiam publico patriæ luctu, præsertim eorum, qui innocenter
vivere vqlebant, quorum ipse inexpugnabile scutum erat, portabant. Nec deerant
Pater erat amore. magno numero proceres: qui tam memorabile funus prosecuti fatebantur, se patrem,
non Regem sepulturæ commendare. Eadem etiam fidelitas cuidam strenuo nobili,
Brynto bertilson. Bryntoni Bertelson dicto, M. D. X. ab animosa vxore exhibita fuit: quæ eum ab
Mulier animosa. prælio Schoningiano itinere VII. dierum in terram Vestrogothorum mortuum
a hostibus impetratum, tam opera filiorum, quam subditorum reportari curavit.
Ab hac quoque pietate non discrepat insignis historicus Laurentius Valla: qui in
Ferdinandus rex Aragoniæ. sine historiarum optimi Regis Aragoniæ Ferdinandi refert, (de cujus indicibili bonitate
lib. VIII. cap. IIII. plura bona narrata sunt ) quod XXX. millibus
passuum & amplius, ad locum sepulturæ portatus sit, atque in templo sanctæ
Amator religionis. Mariæ, quam intime dilexit, sepultus: & hoc, quia catholicus, & religionis, ac omnium
bonorum amator in vita fuit: alioquin proceres forsan minus pro eius funere
soliciti fuissent tam insigniter honorando. Noverunt enim Paulum Diaconum lib.
Statutum Romanorum contra sacrilegos. VI. cap. XXXIIII. audacter, & recte asserere, statuto Romanorum semper
observatum fuisse, quod nec funus, nec arma, nec effigies, nec memoria alicujus
hæretici in Ecclesia Dei haberi, aut tolerari debeat, vt superius eodem lib. cap.
XXXVIII. reperitur inductum. Et esto quod invidia malignorum, statuæ,
Gesta Principum perpetuantur in historiis poti’ quam sepulchris. arma, & clypei bonorum Principum, non permittantur in Ecclesiis, vel publicis
locis honorari, parum referre videntur: quia eorum virtutes, & præclara gesta, in
historias forsan redacta, nunquam aboleri poterunt, aut coram Deo amittere retributionem.
Nihil tamen turpius est, quam insolentia victoriæ, evertere statuas heroum
Insolentia. clarissimorum: quorum etiam subditi propter constantiam nequaquam arguendi
sunt, sed commendandi. Sic & ego assidua meditatione animo repeto gloriosam
Anto. de Monte Cardi. memoriam Reverendissimi ac Illustrissimi D. Antonii Fabiani de Monte, S. R. E.
Episcopi Card. Portuensis: qui vltimo ætatis suæ anno, mira benignitate fratrem
Io. Gothus Archiepiscopos Vpsalen. exul. meum Io. Magnum Gothum Archiepiscopum Vpsalensem, & me, pro fide Catholica
a hæreticis e patriam expulsos, Romam venientes collegit, fovit, iuvit, atque
omni humanitatis officio consolatus est: vnde & intellecta causa nostri ad Vrbem ac
Adjutorium D. Cardi. de Monte. cessus, nempe pro sola Orthodoxa fide, & vnitate S. Se. Ap. in partibus Aquilonis
restauranda, dixit nobis: Vos estis boni viri, sed pauperes exules: ideo vos juvabo
in omni consolatione assequenda, vt nunquam pœniteat hanc almam Vrbem in
tam pia causa accessisse. Verum dum hæc, & similia, nedum in nos, sed & in omnes
Obitus D. Car. afflictos misericordem gerens animum, meditaretur afferre: ecce cœlestis magister
adest, & vocat eum de terrena legatione Vmbriæ, ad lucem claritatis æternæ:
quam meruit splendore transactæ ætatis suæ: in qua multos erudivit in verbo, sicut
Laus vera hujus Cardinalis. & præfuit in exemplo. Nec mirum: quia Romanarum rerum fuit gnarus, & miris
virtutum meritis insignitus, vir certe clarissimus genere, piissimus fide, tenacissimus
justitiæ, & largissimus pauperum alumnus, immo prudentia, sagacitate, &
clementia nulli secundus: munificus in benemeritos, gravis in bilingues, severus in
lascivos, patiens adversus inimicos, non sua, sed aliena suspicione excitatos: ideo
nunquam præceps in vindictam, sed ad injurias generoso animo facilime oblivioni
tradendas affectus. Denique omnia opera sua in charitate inchoabat, & in summa
mansuetudine consummabat In eleemosynis(vt Paulus Diaco. Longob. histo.
Constantinus Magnus. de Constantino Magno asserit) promptus, in judiciis justus, & in judicando cautissimus:
nullum despiciens, sed omnes diligens, ipse quoque dilectus a cunctis.
Ideoque


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0654.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free