- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
570

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. L. De Medicis, & Medicinis - Cap. LI. De varietate ægrotantium, morborum, & medicinarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

570        DE ECCLESI. DISCIPLI.

Cibi apti bona medicina. mutatio ne corpus adducit. Hinc est, quod sicut aptis cibis valetudo sessa reficitur,
sic venenum est, quod incompetenter accipitur. Non enim casu, vel vaga hominum
voluptate ægris succurritur, sed certissimis regulis prudenti veterum examine
Consilium tutius in perplexitate morborum. approbatis: & his securius se credunt, qui cunctas ægritudinum rationes agnoscunt:
quibus potius, certiusque cura salutis, etiam suspectis credenda est, quam trepidare
in accessu præsentissimæ mortis. Immo medendi peritus invitum frequenter sanat
Trepidatio ægrotantis. ægrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur,
quod salutis judice gravare posse sentitur. Vnum tamen sine exceptione
formidare videtur infelix æger, vt cum semel a malo, & inexperto medico, vel potius
Circulatores arguendi. circulatore deceptus sit, omnes putat etiam prudentissimos fore fallaces.
Quo evenit, vt in Septentrionalibus regnis rarissimi medici, qui fidelem curam
Medici rarissimi in septentrio. languidis adhibeant, reperiantur: non quod de arte, vel experientia bene curandi
addubitent, sed indisciplinato regimine curandorum: nec quod herbæ Aquilonares
Herbæ aquilonares efficaciores. teste Plinio lib. XXVII. in fine)cætens omnibus efficaciores ibi non crescat,
sed si plures adhiberentur medici varietate consiliorum, ac contrarietate medicinarum,
periclitaretur infirmus. Etiam alia causa cæteris validior est, quod aromata, seu medicæ
Aromata corrupta. res longo terrarum, mariumque circuitu, antequam in remotas illas regiones perserantur,
naturalem efficaciam, & vigorem, vel perdunt, vel lucri causa a portitoribus
falsificatæ corrumpuntur.

De variætate ægrotantium, morborum, & medicinarum.

CAP. LI.

Causæ cur pauci student in medicinis.                                         CVM in illis regionibus duræ sint qualitates elementorum,
                                        duræque complexiones hominum, maxime nobilium
                                        & magnatum, qui facili offensa violant naturam,
                                        vt medici diligentia frustretur laude, & languidus ipsa sanitate:
                                        propterea rarissimi applicant se huic arti periculosæ:
                                        ne forte ob prædictos difectus, & dissolutum regimen,
                                        dum cupiant in alieno corpore curare languorem,
Gratitudo phreneticorum.                                         in propria vita periclitari contingat. Et hæc phreneticorum
                                        gratitudo est, vt proprium curatorem interimant, sicuti
Partus viperinus. viperini partus in dissolutione materni ventris. Morbi autem Aquilonarium peculiares
hi sunt, Tussis, calculus, dentium oculorumque dolor, tormina intestinorum,
Morbi Aquilonares. febris, pituita, scabies, & Gallicus morbus, ac puerorum morbilli: pestis etiam quo
rarius venit, eo severius interimit homines, in crapula præsertim infatuatos. Est &
Pestis rara. alius morbus castrensis, qui vexat obsessos, & inclusos: talis scilicet, vt membra
Morbus castrensis, qui videtur dici cachexia: de quo super li. 9. c. 38 dicitur. carnosa stupiditate quadam densata, & subcutaneo tabo, quasi cera liquescens digitorum
impressioni cedant: dentesque veluti casuros obstupefacit: colores cutium
candidos, ac cæruleos reddit: torporemque inducit cum nausea capiendarum medicinarum:
vocaturque vulgari lingua gentis Schoerbuch, Græce Cachexia, forsitan a subcutanea
mollitie putrescente: quæ videtur esu salsorum ciborum, nec digestorum
Remedium. nasci, & frigida murorum exhalatione foveri. Sed vim tantam non habebit, vbi
muri interius tabulis quorumcunque lignorum sunt cooperti. Insuper si diutius grassatur
Pot’ absynthii levat calculu. iste morbus, absynthiaco potu continuato illum arcere, sicuti & calculi radice,
per decoctionem veteris cervisiæ cum butyro epotæ, tollere solent: quæ passiones
hujusmodi


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0656.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free