- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
571

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. LI. De varietate ægrotantium, morborum, & medicinarum - Cap. LII. De podagræ incommodis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVI.         571

hujusmodi calculi, & renum, totaliter auferre, vel in magna parte alleviare solent. Medicinæ simplices gratiores.
Illi autem medici laudem majorem assequuntur, qui simplicioribus medicinis vtentes,
frequentius languores curant. Nec ingrati sunt genti, quando physicis adductisMasculi generantur e sene & puella.
rationibus persuadere norunt, e conjugio senum virorum & puellarum, gigni masculos
potius, quam fœmellas. Item qui inducunt ægrotos verbis solatiosis, vt amœnitatem
locorum virentium, & garritum avium, immo & ranarum eligant, proVerba solatiosa prosunt.
restauratione sanitatis. Sunt præterea frequentissimi chirurgici in terris illis, eo quod
gens illa vix diem, vel horam sine conflictu præterire sinit. Chirurgici ples.

De podagræ incommodis.

CAP. LII.

                                        QVIA hoc quoque malum solos magnates in Aquilone cruciandos
                                        detinet, nec ante subeundum sepulchrum fatigatos
                                        relinquit, volui tessimonium Cassiodori lib. X. Epistolarum
                                        e verbis Theodahadi Gothorum Regis, adducere in
                                        hac forma: Hæc passio insanabilis, & sanitas passibilis, Descriptio podagræ.
                                        ligat solutos, contrahit nervos, & decrescere facit corpora,
                                        quæ nulla sunt mutilatione truncata. Constantibus membris
                                        proceritatis mensura perit, & minor cernitur, cui nihil subductum
                                        esse sentitur. Subtrahuntur superstiti ministeriaCorpus vivum sine motu.
membrorum: corpus vivum est, nec movetur, & inter insensibilia redactum, iam
non proprio voto, sed motu fertur alieno. Hæc viva mors supra omnia tormentaMors viva.
sana dicitur: & melius habere sertur, qui evasisse causas tanti periculi non probatur.
Deserit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores, & novo infelicitatis exemplo, Reliquiæ fortiores.
passio videtur a fœdere, & æger non desinit ægrotare. Appendia ipsa cruciatis
debitoribus aliquando soluuntur. Ista autem vincula sunt, quæ cum semel potuerint
iliigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. Infelicia signa relinquit abscedens, Mores Barbararum gentium.
& more gentium barbararum hospitium corporis occupatum, suis judiciis
violenta defendit: ne vbi ferox ista cœpit succedere, adversa illuc sanitas audeat
fortassis intrare. Hoc licet omnibus videatur esse contrarium, illis maxime, qui armorumPodagra armarior exercitatis in armis.
exercitatione floruerunt: ne membra illa durissima languoris decoctione mollescant:
& qui a hoste foris superari minime potuerunt, ab interna: potius contrarietate
vincantur. Grave est ergo viro forti sic vivere, vt nec mortem possit implere. Remedia ex aquis.
Vtantur ergo aquis primum potu delinitoriis, deinde thermarum exhibitionibus
siccativis: vbi merito indomabilis cervix illa passionis flectitur, quando interna plurimaVirtus interna & externa.
effusione mundantur, exteriora attractiva virtute libera fuerint, & velut duobus
auxiliis congregatis in medium missa superantur. Amentur aquæ munera concessaMunera aquæ concessa divinitus.
divinitus. Contra illam humani generis debellatricem, data sunt opportuna
munimina lavachrorum: & quam non edomat juge decennium, non mille potionum
molliter introitus, voluptuosis aquarum remediis effugatur.
Aquas vero Bormias siccativas appellat hic autor, circa vrbemAquæ Bormiæ.
Ticinuni scaturientes.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0657.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free