Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. LIII. De singulari remedio podagræ mitigandæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Svanto princeps Suetiæ & Gothiæ. | NEQVE omittendum est hic inferere, quomodo potentissimus |
Princeps Suetiæ & Gothiæ, Svanto nomine, nimio | |
cruciatu podagræ laborans, vndequaque remedia quæsita | |
Remedium podagræ salubrius. | adhibuit. Sed nullum inter alia simplicia salubrius inventum |
est, quam quod a solatioso colloquio optimorum | |
hominum accepit: qui eo fidelius, synceriusque ei adhærebant, | |
atque omnia humanitatis officia exhibebant, quod | |
& ipse Princeps erat magnanimus, & liberalis, placidum | |
vultum omnibus vocatis, vel casu occurrentibus ostendens. | |
Is ad præliandum profecturus, vbi equo vectus, licet podagra pressus, procederet, | |
Signa lætitiæ. | signa alacritatis ore, & manu cunctis exercitibus præbuit: tantumque eis |
impressit animum, vt ne vnus quidem repertus esset, qui non illius heroicas, & Regias | |
virtutes admiraretur, facilime mortem, vel quodcunque gravissimum discrimen | |
Princeps magnanimus. | morte amarius, subire paratas. Erat enim de tota patria optime meritus, natusque |
ad res præclaras, ac magnificas, vtpote qui animum excelsum, & Regium semper, | |
& vbique præ se ferebat. Tota quoque eius familia splendida, & bonis moribus | |
Familiares effœminati nulli. | ornata: quippe quemadmodum ipse morum gravitate pollebat, ita nullos effœminatæ |
levitatis homines in suam familiaritatem admittebat: sed audaces. fortes, validos, | |
& ex aliorum procerum curiis electos. Erat enim publico proverbio receptum, | |
quod nullus in familiam Svantonis ascriberetur, qui secuti in faciem cæsus | |
Vestes e corpore dedit. | conniveret. Erat præterea in suos familiares adeo liberalis, vt sæpe vestes sibiipsi |
detraheret, & illis donaret. Plus enim in homines militares indulgens erat, quam | |
in seipsum: sæpeque in largiendis stipendiis fiscum exinanivi: . Neque enim vllam | |
divitiarum curam habebant, sed virtutem, & gloriam sordidis divisiis longe præferendo, | |
Svanto Princeps sacrilegus nunquam repertus. | potius fame periisset, quam ex incolarum injuriis, aut Ecclesiarum, sive clericorum |
spoliis victitasset: recte exissimans, Suetiam adeo opulentum regnum esse, | |
vt eius Princeps satis magnifice vivere possit, absque eo quod cogatur rapinis, & | |
sacrilegiis vitam infelicem, atque infamem sustentare. Acerrimo etiam odio | |
insectatus est detractores, & mendaces: quos ne quidem e loco abscedere | |
permisit, donec altera pars vocata se defenderet, & causa subornata | |
puniretur. Præterea rigidissinuis in verbis fuit, sed | |
clementissimus in actione. Cultor divini honoris | |
maximus inter Principes sui ævi | |
semper est inventus. | |
LIBRI XVI. FINIS. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>