Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. II. De Ouibus - Cap. III. De Agnis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
OVES bestiæ notæ sunt, & mansuetæ, lac & lanam, tandemque | |
cutem, & carnem dominis suis pro modico pastu | |
& cura exhibentes, immo fimum ipsum ad multorum | Vtilitates ovium multiplices. |
morborum medicinam. Ovis etiam compatitur suæ speciei, | |
vt cum sana infirnam viderit æstu laborare, se soli | |
obiicit, vt laboranti faciat vmbram. Igitur erubescat immitis | |
homo, dum bestiæ benignam naturam defierit imitari. | Homo immitis erubescat. |
Solitariis ovibus tonitrua abortum faciunt, non autem | |
existentibus in cœtu. Flante frigido vento masculos | |
concipiunt, calido vero fœmellas: vnde & in hyeme parti agni fiunt meliores. Lac | |
nigrarum ovium melius est, & caprarum albarum: qui color magis abundat in frigidis | Oves diutius dant lac. |
terris. Ovis inter omnia animalia diutius dat lac, respectu suæ quantitatis, videlicet | |
per octo menses. Musicis sonis delectatæ, melius pascuntur: & hinc est, quod | Oves delectantur musica. |
pastores depingantur tibicines. Oves vivunt X. vel XIIII. annis. Vernali tempore | |
pastæ melleo rore moriuntur: autumnali vero, nimia voracitate aristarum, | |
maxime si illico biberint: quia granorum tumore rumpuntur viscera. Contra alios | |
tamen morbos Albertus dat remedium, vt sumatur venter arietis, & coquatur cum | Remedium ovium infirmantium. |
vino, & commisceatur cum aqua, deturque ovibus in potum: & removebitur morbus. | |
Ovis e domo vix eiicitur, & ejecta recurrit, etiam si ardeat vehementer. Carnibus | |
arietinis, & ovinis, veluti omnium fere animalium sale maceratis, fumo ventoque | |
siccatis, crudis vescuntur homines Septentrionales toto anno, dummodo fuerint | Carnes crudæ commeduntur. |
antiquæ. Decet enim fortes crudum manducare cibum: idque sive in militia versantur | |
, sive in agricultura, vel aliis locis. | |
De Agnis. | |
CAP. III. | |
QVAMVIS & hæc, sicuti prædicta de arietibus ovibusque, | |
videantur vniversis notissima, vt superfluum sit, juxta Suetonii | |
sententiam, de rebus minimis facere mentionem: attamen | |
Plinii suavior disciplina est, qui lib, XI, cap. II. | |
dicit: In contemplatione naturæ nil potest esse superfluum, | Nil superfluum in natura. |
aut in natura rerum nihil incredibile existimari conceditur: | |
æstimatio enim vnicuique salva sit. Solini etiam verbum est | |
cap. XXXVII: Operæ pretium est nihil omittere, in | |
quo naturæ sit spectanda providentia, licet natura plerumque | Consueta vilescunt. |
fide carere videatur, vel plurimum vilescere assiduitate spectaculorum. Agnorum itaque | |
maxima cura ob frigoris immensitatem habetur in Aquilone, etiam diligens custodia | |
ob coruos immanes, vt superius lib. IIII. cap. XV. dictum est, &. continuas | Dannum restauratur pellibus raptorum. |
insidias vulpecularum: quæ nedum assiduitate, sed importuna multitudine non | |
exigua damna inferunt inquilinis: & rursus venationibus retiariis, aut foveis, vel sagittis | |
apprehensæ, pellium lucro restaurant damnum. Agnus in tota gregis multitudine | Agnus dicitur ab agnoscendo. |
matrem noscit balantem. Ideoque ab agnoscendo dicitur agnus. Mater vero | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>