| agnum odore posteriorum recognoscit. Cito crescunt est cornua, propter abundantiam |
| lactis, & nutrimentorum: & hinc est tritum carmen, |
| Et sunt in Libya longis cum cornibus agni. |
Supposititii agni. | Evenit etiam, vt deficiente lacte ovino, agnos capris supponant enutriendos. |
| Sed lanæ duritiem inde excipiunt, pauco vsui adaptandam. Rursus hoc ipsum evenit, |
| si hœdos ovibus supponunt lactandos. Agni etiam, qui casu aliquo non a matre, |
| sed ab aliquam alia ove aluntur, similitudinem aliquam a nutrice trahunt. Hos alio |
| quoque nomine vocari Varro ait in lib. II. De agricultura ad Nigrum Turannium, |
Subrumi. | his verbis: Subrumi appellantur agni, cum mater parum habet lactis, & subiiciuntur |
| sub alterius mammam. Mamma enim rumus antiquo vocabulo dicebatur: |
Mamma rumus dicitur. | inde rumare suggerere significat. Si e felle ovis inungatur locus corporis, vbi incidit |
| cancer, confert manifeste. Cerebro ovis vncti oculi aquam patientes, juvantur. |
Medicinæ. | Stercus ovis cum aceto emplastratum, tollitur verrucas: permixtum ceræ liquefactæ |
| cum oleo rosaceo, curat ignis combustionem. Congelatum sanguinem |
| e magna percussione, apposita cutis ovina statim corpore extracta, dissolvit. |
Remedium flagellatorum. | Ideoque lictores flagellatis quandoque compatientes, cutem calidam cicatricibus |
| imponunt: quæ curat per vnum diem, & noctem. Et hæc dici potest flagelletorum |
| medicina. |
| |
| |
| De Bobus, & Armentis. |
| CAP. IIII. |
| REGNA Aquilonaria, præsertim Vermelandia ac Dalia, |
| propter pascua vberrima, boves habent electissimos, |
| etiam provinciæ Vestrogothorum: hique boves singulis annis |
| non tam proceritate corporis, quam numero magno multiplicantur. |
Multitudo boum. | Habet & Norvegia, Suetia, & Finlandia similes, |
| ad æstivalia, seu hyemalia plaustra, seu etiam agrorum |
| vsum aptissime dispositos: quibus, sicuti & equis, ad vomeres |
| voluendos vtuntur. Sed nunquam vaccæ plaustris |
Vaccæ nunquam plaustris subduntur. | trahendis, aut agris præparandis aptantur: immo nec vlli |
| oneri, ob spem vitulorum gignendorum, subduntur. Sed hi adhuc tenerrimi |
| a matribus segregati, sæviente frigoris horrore, in æstuariis ad hoc specialiter ordinatis, |
| nutriri solent: hyemeque productiore, asperiorique invalescente, putaminibus |
| |