- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
578

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. V. De Canibus, & eorum diuersa natura - Cap. VI. Adhuc de eisdem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

578        DE ANIMAL. DOMES.

Canis & equus. adversus latronem latrando, & resistendo: equum pro defensore, vt habito
sessore gaudeat exilire in hostem Canis vilissimis cibis pascitur, vbi & equus facilimis
Esca equorum. escis enutritur, immo (vt infra dicetur) piscibus tostis, carnibus vento siccatis,
pane biscocto, atque arborum fungis: & ita videntur homini benigniter a Deo
consultum esse, vt equum laborum comitem dederit, canemque socium, & custodem.
Canes fideles. Canis communiter pro domino adversus latrones, sicarios, grassatores, homicidas,
insidiatores, fures, & contra alias quascunque feras sævientes, pugnare dignoscitur,
atque plures Reges eius beneficio fuisse salvatos, vbi custos homo repertus est pessimus
Masssinissa rex. occisor fuisse patroni. Masssinissa Rex eo casu a multis citatur in evidens exemplum,
quod cum hominibus custodiendum se non crederet, canum custodiæ se
permisit: quorum latratum sæpe latentium inimicorum evasit insidias, & venientes in
se adversarios longe ante perdidicit, ac cavit, atque eorum beneficio pluries evasit
Canes custodiunt homines. victor. Quinimmo homines inter herbas dormientes, non raro canes, ne serpentes
os ingrediantur, observant. Sed vnum infelicitatis genus eisdem canibus annexum
est, vt quandoque patronum hostiles manus evadentem, seque in densa sylva, profunda
Patroni produntur a canibus invitis. nivem, vel glacie abscondentem, sua præsentia prodant, que signo canis penes patronum
immote manentis, rapiantur in necem, vel captivitatem. Cujus rei exempla,
cum plurima sint in Aquilonaribus regnis, ea volens hic transeo, dum, horum
similia complurima superius ostensa sint lib. XI. de glacialibus bellis.

Adhuc de eisdem.

CAP. VI.

Canes feroces.                                         VERSVS Septentrionales provincias polo Arctico propinquiores,
                                        canes reperiuntur horribiles, ac feroces: idque
                                        Dei clementia factum agnoscitur, quod bestiæ nocentiores
Canes Islandenses candidi & villosi.                                         reperiantur ibidem, vt inferius de luporum sævitia ostendetur.
                                        In Islandia tamen, terra scilicet glaciali, circundata Oceano,
                                        etsi canes diversæ sortis cujusuis generis reperiantur optabiles,
                                        tamen in delitiis illustrium dominarum, & prælatorum
                                        sunt candidissimi canes, pilo densissimo, quasi massa involutæ
                                        lanæ formati: quales ipse beatus Chrysostomus, catulos
scilicet, Episcopis & prælaris pro solatio concedit, & non veltres, vel molossos,
aut cerberianos: qui nunquam recrean t, sed turpissimo spectaculo infatuant suos inspectores:
quibus pulchrum videntur canibus hujusmodi nec ad gesticulationes, nec
Molossi. ad lascivos ludos, sed ad inanes hominum perditorum aspectus vti, more Epirotarum
qui tales Molossos appellant. Quod autem ad nomina, atque virtutes canum
attinet, cæteris scriptoribus naturalium rerum mira diligentius notat Plinius lib.
Cohortes canum bellicorum. VIII. cap. XL. vbi de Colophoniis non injucunda recenset, quod videlicet in
magno studio canes rei bellicæ gratiam instituebant, adeo, vt ex illis quasi cohortes
quasdam instruerent, quæ in prima acie certarent mira quadam ferocitate, nec vnquam
Garamantus rex expulsus pro canes restitutus est. prælium detrectarent. Hi in nocturnis congressibus sæpe victoriam eis præbebant.
Scribunt etiam veteres, Regem Garamantum per seditionem regno expulsum
a ducentis canibus, quos venationis gratia alverat, fuisse restitutum, cum mira
ferocitate contra repugnantes sævirent, iterque per hostium cuneos patefacerent, donec
Henricus 8. rex Angliæ. eum tutum in Regiam aulam sisterent: & sic pulsis, cæsisque hostibus, diutius regnavit:
deinde regnum moriens posteritati suæ reliquit. Et forsitan hac disciplina
motus Rex Angliæ Henricus VIII. (juxta epistolam ab eius nuntio, Regi Poloniæ


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0664.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free