- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
579

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. VI. Adhuc de eisdem - Cap. VII. De Canum memoria, fide, docilitate, odoratu, & ferocitate

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVII.         579

ex Spira M. D. XLIIII. missam )in suo exercitu, quem maximum ipsi
Cæsari Carolo V. contra Regem Galliarum in auxilium misit, quadringentos homines,
ac totidem canes more gentis torquibus ferreis armatos constituit, dabia relictaCanes 400.
hominum opinione, an ad vigiliam exercitus id fieret, an ad aliquod insigne
stratagema acquirendæ victoriæ simularetur. Quod factum qualecunque fuit, certum
est postea inter illos sublimissimos Principes nunquam defuisse rixas, non a canibusRixæ regum Franciæ & Angliæ.
his excitatas, sed truculentis consiliariis, & seditiosis susurronibus introductas, &
confirmatas: vbi ipsi supremi Reges delitiæ hominum essent, si totius orbis applausu
ad concordiam redirent, canes Turcicos debellaturi.

De Canum memoria, fide, docilitate,

odoratu, & ferocitate.

CAP. VII.

                                        NVLLI certe animali præter hominem major est memoria. Memoria canem.
                                        Itinera enim quantumuis longa, atque invia, canes diutius
                                        meminere, & hominibus ipsis memorant: veteres quoqueInjurias veteres vlciscuntur canes.
                                        injurias, post longum etiam tempus vlciscuntur: dominis
                                        antiquis post absentiam XX. annorum restituti applaudunt.
                                        In Cimbrico bello contra C. Marium pro dominis
                                        suis atrociter pugnavere canes, Cimbrorumque cadavera custodientes,
                                        nunquam abigi potuerunt, sed eadem mira sedulitate
                                        custodiebant: & vt tutius illa a feris, alitibusqueCanes custodiebant cadavera dominorum suorum.
defenderent, plaustris illic passim relictis, inferebant: custodiasque inter se partitas
vicissim magna cum diligentia observabant. Canis latratu interfectorem domini
sui in sylva occisi, in vrbem prosecutus, dentibus laniavit: isque crimen confessus
sub torturis, se, sociosque sceleris prodidit, lege interimendos. Canis adhuc alius
scribitur dominum suum longe distantibus famulis insidiose petitum, vsquequo accurrerent,
defendisse. Fides canum in hoc etiam notatur Lysimacho exhibita, quodFides canum ignese comburentium.
vnus eorum mortuo cadaveri comburendo, facto eiulatu & gemitu, cunctis spectantibus
igni se immisit. Et idem fecisse Hieronis Syracusanorum Regis canem,
Plinius attestatur. Item canis mortuo domino se fame tandium macerat, vt pariter
cum eo moriatur. Canis etiam in Romanis historiis repertus est cibum portare adCanis portans cibum ad os patroni defuncti.
os defuncti heri, eiusque corpus in Tyberim projectum adnatando sustinere voluisse.
Et hæc Plinius. Docilitas canum hæc est, vt dominum cognoscant, atque ei præ cæteris
applaudant, & odientes eum infestent. Magna rursus eorum alacritas est in venando, Virtutes canum.
vt narium sagacitate ventum, & auram captantes, odore longe venientem feram
præsagiant, ostendant, lustrent vestigia, persequantur, latibula indicent &c.
Caspii canes ferocissimi sunt, quorum sævitia in homines potius, quam
feras exercitatur: & hoc, quia hominum cadaveribus a juventute
aluntur. Generosi canes, teste Plutarcho, non prius arreptamCanes generosi.
mordicus prædam interimunt, quam fatigatam
viribus deficere videant.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0665.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free