- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
585

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XIIII. De conseruatione Equorum - Cap. XV. De peritia, aut ignauia inexperti Equitis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XVII.         585

Vtile quandoque fuerit, quiescentem statim impellere, & ex equis equos petere, &Equus magnanimus vt regi non vult.
e celeritate rursus in proximo quiescere, & e quiete iterum irruere. Cum equo
magnanimo nil per vim agendum: nimiam enim ferocitatem, non violentia, sed
mansuetudine placida mitigare oportet. Pasta hordeaceæ farinæ equorum vlceribusReparatio pilorum.
imposita, eundem colorem, quem equus ante vulnus habebat, optime redire facit.
Generosos equos habuere Longobardi, vt dicit Pau. Diac. lib. II. cap. IX.

De peritia, aut ignavia inexperti Equitis.

CAP. XV.

                                        DESCRIPTIS igitur generosis, ac magnanimis equis,
                                        juxta præscriptam formam, aut meliorem: necesse est etiam,
                                        præcicipue in re bellica, talem invenire, ac adhibere sessorem, Sessor equi prudens sit.
                                        qui ita sua prudentia fortitudinem equi temperet, vt
                                        ab vtrisque exercitium aliquod emanare videatur virtuosum.
                                        In pace quidem jucundum est, pro solatiis, & commodis,
                                        immo laboribus, vti fortissimis equis, & peritiam habereCircunstantiæ multæ in bello servandæ.
                                        equitandi: sed in hostili conflictu, in quo tot circunstantiæ
                                        servandæ occurrunt, vt vix in aliquo officio formidabilius
negotium aggrediendum sit, & debite terminandum, valde necessarium est suscepisse
peritiam singularem. Qui enim inepte, & indecore equo insidet, in primisEquester imperitus inutilis.
ab aliis irridetur, deinde inutilis in pugna ad omnes bellicas actiones habetur: non
adversarii ictum sustinere, aut cavere potest in non hastam suam dirigere: non eam
vlna, aut cubito compresso stringere: non equum flectere: non ex eo jaculari: non
arcum tendere, aut quippiam vtiliter, aut decore agere: sed parvo ictu, minimaque
succussione excutitur, adeo, vt ab omni equestri militia extrudendus sit, & præsertimCohortes instruuntur.
nostris temporibus, quibus maxima e parte equestri pugna certatur. Instruuntur
enim cohortes cataphractorum equitum, qui cooperti sunt per omnes membrorum
artus ferreis laminis: nulla e parte vulneribus patent, tedisque equis vehuntur,
operimentis scorteis, sive ferreis: quorum quidem splendor adeo fulget, vt aciem
oculorum occursantium perstringat. Equitandi itaque (vt superius lib. VIII. inRatio equitandi.
multis capitulis dictum erat) ratio, a teneris annis percipienda est, antequam corpus
obdurescat, obstipumue fiat, dum nervi sine rigore sunt, & membra facile quoscunqueIulius Cæsar agilis equitator.
vsus accipiunt. Laudatur admodum Iulius Cæsar, quod adeo agili corpore
extitit, vt reflexis post terga manibus, equum saltibus, cursibusque immotus ipseEquus Iulii Cæsaris.
concitaret, & evestigio habenis regeret, statimque in exiguum orbem circunflecteret,
& a præcipiti cursu retineret: licet is equus tantæ celeritatis, ac ferocitatis esset, vtEquus Alexan. Magni.
præter eum nullum pateretur sessorem. Ita & refertur de Alexandri Regis equo,
qui a torvo aspectu, sive ab insigni taurini capitis, quod in armo inustum habebat,
Bucephalus appellatus est. Magnæ admirationi omnibus fuit, sed majori stuporiEquus Nicomedis Regis.
equus Nicomedis Bithyniæ Regis, cunctis inspectantibus extitit: qui eo Rege interempto,
ipse nullo admisso cibo, fame delecit. Flent & plurimi equi bellum ingressuri, Equi flent
tanquam præsagium cognoscentes, rem non bene successuram sibi, vel patronis.
Immo & quidam inter longum ingressuri, solito avidius commedunt, vt aliquandoEquæ.
sum expertus. Equæ tamen fame macerantur, vnius diei
inedia, vt sequenti die XXX. milliaria Germanica currant:
etiam quia currendo vesicas levant, quod
equis haud est concessum.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0671.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free