Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XVI. De Equis Sueticis, & Gothicis, cur cæteris præferuntur, & exportantur
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ASVETIA & Gothia quotannis plena navigia equorum | |
in Germanicis oris vendendorum, exportantur: quod | |
eo lucrosius fieri cernitur, quo facili pretio, aut rerum | |
Equi præliares. | commutatione (mediocris scilicet staturæ equi) emuntur, & |
deportantur: vbi Regio edicto nulli præliares equi ad cæteras | |
nationes evehi permittantur. Quod autem cæteris | |
equi prædicti æstimantur meliores, ac in quovis exercitio | |
durabiliores, multiplex ratio assignari solet: quia ad trimatum | |
fere hyeme, & æstate, etiam in asperrimo gelu, in sylvestribus | |
Equi in sylvis enutriti. | pabulis cum matribus sunt educati, vt indurati, & quasi infatigabiles ad operam |
moti, persistere videantur: quia ramos, solia, frutices, & omne genus vilium | |
Esca equorum. | escarum pro cibo non aspernantur. |
Conditiones equorum aquilonarium bonæ. | Quod sibi, ferramenta ( vt in plurimum) absque calcitratione, & in quovis loco |
sub pedibus infigi sinunt. | |
Quod non permittunt reliquos equos sua annona vesci. | |
Quod pulchra varietate, & duro pilo sunt colorati. | |
Quod biga, curru, rheda, vehiculisque applicari solent. | |
Quod acutius in tenebris viam intuentur, & sequuntur. | |
Quod alacriter sessorem in aquis natando portant. | |
Quod nulla glaciali asperitate, vel nivali inundatione tardantur. | |
Quod sessorem calcitrando, mordendoque adjuvant adversus hostem. | |
Quod caput cum freno bibituri vsque oculos in aquis mergunt. | |
Quod semper natura vrgente in quovis loco mingunt. | |
Quod fossas celeri saltu cum sessore penetrant. | |
Quod itinera lutosa, profunda, & paludinosa non abhorrent. | |
Quod montes ascendendo, descendendoque præcipitia cavent. | |
Quod rarissime ob naturalem duritiem, vel nunquam infirmantur. | |
Quod si infirmantur, facilimo remedio restituuntur. | |
Quod sic empti in terra aliena, talem sobolem propagant. | |
Quod | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>