Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XVI. De Equis Sueticis, & Gothicis, cur cæteris præferuntur, & exportantur - Cap. XVII. De Equis præliaribus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Quod oneribus depositis, in arena, vel nive se involuunt, omnem quasi diurnam | |
fatigationem eo motu alleviantes, vt avidius comedant omnem escam. | Equi Oelandici dociles. |
Est & aliud equorum genus, exile, sed valde vivax: quod mercatores ab insula | |
Oelandiæ pro gesticulationibus addiscendis emptum, educunt. Mire enim dociles | |
sunt, vt per circulos more canum saltantes, sese mira agilitate in gyrum vertant. | |
Dicit præterea B. Ambro. in Apolo. David, equorum Græcorum hanc esse naturam, | |
vt cum vel in curuli certamine elisi fuerint, vel fortuito ceciderint, nequaquam | |
se movere consueverunt, & quandam tenent quietis, & patientiæ disciplinam. His, | |
si casus non nocuit, quies prodest, certe non acerbatur offensio. Immo & sono citharæ | Saltationes equorum. |
audito, more chorisantium saltationes sub levi sessore constituunt, primum | |
lentas, dein de celeres, & tandem celerrimas humano more: quales Volate. lib. XXV. | |
Totularios mannos vocat, & a Britannia venire arbitratur. | |
De Equis præliaribus. | |
CAP. XVII. | |
MAXIMI vero equi (vt parumper superius dictum est) | |
quos Septentrio producit, præsertim in regno Vestrogothorum, | Hippagogæ, naves portandorum equorum appelantur. |
non solum publique edicto hippagogis educi prohibentur, | |
sed vt militaribus exercitiis, & disciplinis ad | |
omnem armorum vsum pro patriam defensione enutriri, custodiri, | |
& adaptari debeant, satis stricte jubetur. Tales | |
etenim equi hyemalibus bellis, quæ in Aquilonaribus regnis | Bella hyemalia. |
fiunt, ob connatum frigus assueti, hyemis patientes, | |
animositate ac fortitudine armatum sessorem, quocunque | Equi Suetici animosi. |
direxerit, inoffenso accestu, ac valido cursu intrepide comportant: & ob id omnibus | |
generosis equis, quos Hispania, Neapolis, Gallia, vel Germania gignit, assimilari | |
possunt, si præferri non merentur. Licet Africis, Numidicis, aut Turcicis equis | |
in celeritate cursus non comparantur: hanc tamen velocitatem mira audacia, & | |
fortitudine recompensantes, pro natura populi, loci, & temporis qualitate, maximis | Celeritas nimia plerunque nocet. |
bellis satisfacere deprehenduntur. Neque fortunata prælia in Aquilone, ob præcipitia, | |
voragines paludum, ac densitatem nivium, & perforatas glacies, etiam si quis volare | |
vellet, conficere posset, vt superius lib. XI. in pluribus capitulis fuerat enarratum. | |
Igitur ad veram sententiam generosi equi revertendo, id certius teneri potest, | Equi descriptio in lib. Iob. |
quod Dominus ad Iob XXXIX. loquitur de forti equo. Ait enim: Nunquid | |
præbebis equo fortitudinem, aut circundabis collo eius hinnitum ? Gloria narium | |
eius terror, terram vngula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, | |
contemnit pavorem, nec cedit gladio, feruens & fremens sorbet terram, nec reputat | |
tubæ sonatæ clangorem, vbi audient buccinam. Dicit etiam Solinus cap. LVII. | Equi norunt hostes. |
quod equi in bellis suæ partis inimicos norunt, adeo vt inter prælia hostes morsu | |
petant. Præterea equorum infirmitates ab Alberto sic nominantur, Attractus, | Infirmates equorum. |
barbulæ, cancer, cornu, caro mortua, curua, focellæ, frenes, | |
farcina, infundatura, lampiscus, prurigo, radunculus, sanguis | |
corruptus, stiva, stranguria, scabies, super os, | |
venarum incisio, vermis. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>