austeri sunt, non tamen bestias has ad aborsum fœtus constringunt. Vis enim frigoris | Frigora tolerant animalia aquilonaria. |
tolerandi major est in animalibus Septentrionis, quam reliquis mundi oris. |
Quod autem superius cernitur anguis ante pedes hirci, signum est, hircos, caprasque |
ibidem persequi serpentes: qui alias incolis damna facturi, nimium multiplicarentur. |
|
|
De Suibus, & Porcellis. |
CAP. XXIIII. |
SVES, etsi cunctis hominibus in corpore, & natura non |
ignoti sunt, tamen quia a propitio numine ad solam hominum | Sues divinitus concessi. |
vtilitatem, & levandum domesticum cibum concessi |
sunt, omnimoda gratitudine ab omnibus ( exceptis |
Aegyptiis, & Iudæis eos execrantibus ) acceptantur: licet |
nullum alium vsum hominibus præstare possunt, sicuti cæteræ |
animantes, quæ vel in cultibus agrorum adjuvant, vel |
plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumenta |
exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, |
vel custodiendis domibus invigilant. Populis tamen Aquilonaribus mos est, novæ |
nuptae plebeiæ conditionis, pro initiandis augendisque armentis, & domestica supellectile, | Donationes pro novis nuptis, & maritis. |
liberaliter donare porcam, ovem, & vaccam, atque marito equinos pullos, |
canem, selem, & anserem. Varro gravis autor lib. II. cap. IIII. asserit a natura |
hominibus ad epulandum solummodo datum esse suem. A suillo quoque pecore |
immolandi initium sumptum esse veteres affirmant: & proinde in fœderibus | Porcus pro fœdere mactatus. |
faciundis porcus occidebatur: qui nostris temporibus longe securius, & honestius |
pro pace firmanda ( salvo Christianorum bono ritu) mactaretur, quam tot myriades | Myriades hominum nunc occiduntur. |
hominum pro minima telluris angustia, tam impacabili odio trucidarentur. Atque |
ob id vel facete, vel seriose dictum Cæsaris Augusti attendendum erit, quo tempore |
Herodes Iudæorum Rex CHRISTO omnipotentis Dei filio nuper nato mortem |
meditaretur. Nam cum audivisset inter pueros, quos in Syria Herodes intra | Porcus ratione melius habet, quam filius regis Iudææ. |
bimatum jussisset interimi, filium quoque eius occisum ait: Melius arbitror, Herodis |
porcum esse, quam filium. Et hoc e Latinis scribit Macrobius II. lib. Saturna. |
cap. X. Sed nec Plinii doctrina lib. VIII. cap. LI. negligenda est: qua dicit, |
|